Latin
186.5 to 186.6
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 186.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Huic proximae apex duntaxat albus: reliquae subnigrae, marginibus exterioribus flavo-viridibus. Mediarum duarum orae circumcirca flavo-virides, non adeò concinnae sunt ac reliquarum, sed velut lacerae aut fimbriatae. Est autem cauda cùm complicatur nonnihil forcipata; tres ferè digitos longa. Pedes lutei. Unguis posticus ut in reliquis hujus generis, praelongus, fuscus. Ventriculus minùs carnosus, è quo scarabaeos &vermes farinariis similes exemimus. Appendices paulò longiores quàm in vulgari Alauda. Cystin felleam obtinet. Avicula haec arboribus etiam insidet. In genere autem minor est Alaudâ vulgari, viridior &minùs pulchrè colorata: longa à summo rostro ad extremos digitos extremamve caudam pedem dimidium; lata alis expansis 10° digitos. Suspicatur D. Jessop aliam adhuc esse ab hac diversam hujus generis avem, quam Alaudam minorem campestram vocat, quae sci. 1. Paulò major est jam descriptâ: 2. minùs viridis: 3. Pedibus pallidioribus: 4. Calcaneis multò brevioribus. Hujus nidum vidi in Genista spinosa non procul ab humo; extructus autem erat foras seu exteriùs ex musco, intus ex stramine cum pauxillo pili equini.