Latin
189.1 to 189.4
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 189.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
De ejus moribus, loco, nido, partu, &c. non habemus quod adjiciamus. Venetiis &Florentiae in foro venalem vidimus inter alias aviculas ab aucupibus &rusticis allatas. Cùm autem Spipoletta Florentiae dicta fuerit, Aldrovandi Spipolam primam vel secundam eam esse suspicamur. Verùm longitudinis calcanei in harum descriptionibus nulla mentio; quam cùm Aldrovandum curiosum spectatorem vel neglexisse, vel oblitum omisisse non sit verisimile, non obstante nominum convenientia, hae fortasse species distinctae fuerint. Nè quid igitur temerè omissum in Ornithologia nostra Lector queratur Spipolarum Aldrovandi, aliarumque avicularum, quibus hanc vel eandem vel similem judicamus, descriptiones huic capiti subjiciemus. Spipola prima Aldrov. Ornithol. lib. 17. cap. 26. Spipola prior, quae caeteris in hoc genere major est, capite est leucophaeo sive cinereo: sub rostro tamen alba macula ceu barbam constituit. Pectus ei rubicundum est: venter ex rubicundo &albo variat. Cauda supra nigra est, infra candida: Dorsum leucophaeum. Alae totae ex albo, nigro &ruffo variant. Crura &pedes lutei: Ungues nigri: Rostrum longiusculum, gracile, fuscum. Avis haec, si descriptio exacta sit, nobis nondum cognita est. Spipola altera Aldrov. eodem capite descripta. Magis quàm superior ad cinerem vergit. Differt autem ab ea quòd pectus rubicundum non habet, sed maculis fuscis deorsum descendentibus interstinctum. Est autem pronè magis quàm supinè cinerea: quinimo venter ferè albescit. Retro oculos macula est majuscula ad ferrugineum quodammodo accedens. Alarum pennae rectrices, &quae eas obvestiunt nigrae sunt, ad latera &in extremitatibus cinereae. Crura &pedes fuscescunt: Cauda cinerea est. Spipola tertia Aldrov. ibidem. Hanc alii Boarinam nuncupant. Avicula est exigua, tota ferè ex albo lutescens, in alis intensiùs quàm alibi. Rostrum &pedes fuscescunt. Stoparola Aldrov. lib. 17. cap. 27. Aucupes inquit nostrae urbis aviculam hanc, nescio quo significato, nisi fortè à stipulis, quas Stoppiam rustici vocant, Stopparolam vulgò dicunt. Ex muscicaparum, ni fallor, genere est; pectore &ventre ferè candido. Capite, quod maculis nigris conspergitur in vertice, collo, tergore atque caudâ subfuscis, alarum remigibus nigris, nigris item reliquis earum pennis, sed ad latera subluteis, tibiis ac pedibus nigris, exilibus: rostro longiusculo, acuto, nigro.