Latin
189.5 to 189.6
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 189.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Avis consimilis Stopparolae &Magnaninae Aldrov. ibid. Magnitudine est Motacillae; rostro oblongo, acuto, recto, supra tamen parumper declivi, nigro superiùs, inferiùs corneo: Collo, pectore &ventre pallidis; oculis exiguis hilaribúsque, pupillâ nigrâ; circulo albo, maculâque circa ipsos obscurè conspicuâ fuscâ, pedibus plumbeis. Grisola Aldrovandi lib. 17. cap. 28. In agro nostro alia quaedam capitur avicula, quam Aucupes Grisolam vocant. forte à colore griseo i. e. incano, cùm tamen incana non sit, sed ex cinereo fuscescens, vel fortè quòd solitaria clamitet, nam gridare dicimus pro lamentari quandoque. Victitat etiam muscis &similibus insectis aliis, sicut ex rostri figura constitutionéque conjicio: est enim tenue graciléque &longiusculum. Collo &pectore maculis fuscis, oblongis, deorsum vergentibus interstinguitur. Venter totus candicat. Caput, collum superius, dorsum &cauda fuscescunt, sicuti etiam alae, quarum pennae ad latera &in extremitatibus suis albo-cinereae sunt. Crura &pedes sunt quoque fusci vel nigricantes. Glarcanam seu Grien Vogelin Gesneri, Ob pectus maculosum huc quoque referemus: quam quoniam ex intuitu picturae Argentorato missae autor descripsit, suspectam habemus &à superiùs descriptis minimè diversam specie putamus. Qui plura velit, Gesnerum adeat.