Latin
191.5 to 191.6
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 191.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Oculorum irides avellaneae. Pedes exigui. Planta nuda, in qua apparent extremorum digitorum fundi membranulâ conjuncti. Ungues albi. Pedes ad ungues usque alba lanugine seu plumulis vestiti: quâ notâ ab aliis congeneribus facilè distinguitur. Caput, collum, dorsum, cauda, alae ejusdem cum domestica coloris, obscurioris tamen, nec adeò splendentis: Uropygium, pectus, venter nivea. Sub mento albor nonnihil obscurior est. Remiges alarum pennae 18. A decima sex vel septem sequentes extremis latiusculis sunt &crenatis. Interiorum apices albent. Cauda minùs forcipita quàm in domestica. Pennae à mediis exteriores interioribus ordine aequali ferè excessu longiores, secus quàm in Domesticae cauda, (cujus ut dixi) extimae pennae proximas insigni longitudine superant, triplo saltem aliarum supra alias excessûs. Longitudo autem extimarum 2/ digit. mediarum 1/2. In pullorum ventriculis lapillos nullos invenimus, muscas &scarabaeos plurimos. Nidum ut domestica extruit rotundum, ex simili quoque materia, non tamen in caminis sed sub fenestris tectorum suggrundiis, &c.