Latin
192.1 to 192.4
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 192.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Differt praeterea, quòd Hirundinis domesticae nidus aliorum instar semicircularis sit, &superiore parte totus apertus; hujus verò nidus supernè tectus, rotundo tantùm ad latus foramine relicto, per quod ipsa intrat &exit. §. III. Hirundo riparia Aldrov. The Sand Martin or Shore-bird. Vicula haec in Hirundinum genere minima est ex nobis cognitis, à summo rostro A ad extremam caudam 5/ digitos longa. Rostrum parvum, acutum, depressum, nigrum, ut in genere hirundinaceo, ab apice ad angulos oris dimidium digitum longum. Lingua bifida. Oculi grandes. Pedes ex albo fusci. Ad fundum postici paucae &exiguae admodum plumulae succrescunt, aliàs tibiae ad articulos nudae. Caput, Collum, Dorsum obscurè fusca seu coloris murini. Mentum, pectus, venter alba. Ad imum gulae torquis ejusdem coloris murini collum cingit. Remigum alarum &caudae pennarum idem numerus qui in aliis. Sunt autem remiges reliquo dorso nigriores, a decima ad ultimam omnes paris longitudinis: sex à decimâ proximè sequentium apices crenati. Mediae caudae pennae digitos 11, extremae 2/ longae sunt, In riparum foraminibus nidificat. Ova quinque aut sex ponit. Nidum è stramine, cauliculis plantarum, &c. construit, plumulis immediatè ovis substratis. Ab agresti Plinii hirundine differt, quòd in illa uropygium album &pedes ad ungues usque plumosi. Hujus generis magna copia Valentiam Hispaniae aestivo tempore venum adfertur, in usum culinae, ubi aucupes &rustici Papilion di montagna illas appellant. Frequens est in Hollandia nec minus in Anglia nostra. Hirundo apus. The black Martin or Swist. Irundinum omnium nobis hactenus cognitarum maxima est. Caput ei praegrande. Rictus seu hiatus oris ingens. Rostrum alioqui perexiguum, nigrum, debile, in quibus cum Caprimulgo convenit, versùs nares in latitudinem compressum. Lingua lata nonnihil bifida. Nares longae, obliquae, versus caput obtusae, versùs apicem rostri acutae. Oculi magni: Irides avellaneae. Colorum nulla ferè in toto corpore varietas; tam prona namque quàm supina facies, ut &alae caudáque fusca, cum aliqua viroris obscuriore tinctura. Sub mento macula insignis ex cinereo albicans. Pennae remiges in utravis ala 18, in acutum cuspidem omnes desinunt, praecipuè exteriores.