Latin
192.5 to 192.7
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 192.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Cauda circiter palmaris, forcipata, decem duntaxat pennis constans, mediis ad extremas ordine longioribus, acuminatis. Crura brevissima: Pedes minutissimi. Digiti omnes antici, minimus enim, qui in aliis posticus esse solet eodem versùs flectitur quò reliqui. In digito minimo unicum tantùm ossiculum, in reliquis tribus, contra aliarum omnium quas hactenus novimus avium normam, duo tantum, alterum brevissimum, alterum longius. Digiti autem ab ipso usque exortu omnes divisi. Vesicula fellea parva. Ventriculus non admodum carnosus, è quo scarabaeos aliaque insecta exemimus. Aiunt eam propter alarum longitudinem non posse se humo tollere, sed vel semper volitare; vel templorum, arcium aliorumque veterum aedificiorum culminibus insidere. Pondus 11 unc. Longitudo à summo rostro ad imos pedes 5 digit. ad extremam caudam 71. Distantia ab extrema ala ad extremam alam 165. Hirundo marina Aldrovandi. A Vem hanc Laris omnino annumerandam censemus. Hirundine (inquit) longè maAjor est &pedes longiores obtinet. Ventre toto ad pectus usque candicat, Ca,& colore pite, alis &dorso fuscescit. Alae &cauda ut in Hirundinibus longissimae sunt, nigricant, aeneu, iu, vuo, sltetune cauua lisiueum eit holum ebuius, seu u in Laro, rictu maximo eoque coccineo. A rostro per oculos ad pectus ferè usque notabilis linea atra defertur, &velut torquem propè pectus constituit. Pedes sunt aterrimi &Hirundineis ut dixi majores. Hirundo marina ob similitudinem Aucupibus dicitur. Haec Aldrovandus. Hirundo Americana Brasiliensibus Tapera dicta Andorinha Lusitanis, Margg. Ostratibus similis est, ejusdem magnitudinis &eodem modo circumvolitans. Rostrum breve, latiusculum habet &nigrum: os amplum, quod aperire ultra oculorum regionem potest, ut Ibijan major: oculos elegantes, nigros: alas longas desinentes cum fine caudae; quae latiuscula est. Crura &pedes ut nostratibus.