Latin
198.7
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 198.7
Unproofread scanNot analysed yet
Tum circa &post quidem mediam noctem, cùm nihil usquam turbarum esset, miras altercationes &aemulationes duarum Lusciniarum Germanico sermone inter se colloquentium audivisses, planè hominum sermones imitantium: me ob admirationem propemodum obstupescere. Promere enim ac conferre inter sese nocte, silentio hominum facto, quicquid interdiu ab hospitibus colloquentibus inaudierant ac meditatae fuerant. Duae autem erant inter eas hujus artis insignes ac praecipuae, vix 10 pedum spatio disjunctae, tertia longè remotior aberat, quam non ità lecto decumbens exaudire poteram.