Latin
199
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 199
Unproofread scanNot analysed yet
Sed duae illae, mirum dictu, quàm invicem altera alteram lacessendo, ac respondendo altera alteram invitabant, nec voces tamen simul confundebant, sed potiùs alternatim reddebant. Praeter autem quotidiana, ac recenter à convivis prolata, duas potissimum historias mutuò inter se prolixè, &à media nocte in auroram usque, donec nullus hominum strepitus fieret, decantabant, &ea quidem modulatione sua nativa &vario inflexu vocis, ut nisi intentus nemo hominum facilè ab illis bestiolis expectâsset vel animadvertisset. Et quaerenti mihi ex hospite, num linguae earum fortasse novaculâ solutae essent, aut aliquid eloqui edoctae, respondebat, minimè: num ità animadvertisset aut intelligeret quae noctu occinerent, similiter negabat. Idem dicebat familia tota. Ego verò, qui totas noctes dormire non poteram, auscultabam bestiolas avidiùs ac diligentiùs, industriam earum &certamen profecto admiratus. Altera historia erat de Pincerna seu Oikete, ejúsque uxore, quae postulantem maritum profecturum in bellum sequi noluerat. Conabatur enim maritus uxori, quantum ex aviculis animadvertebam, persuadere spe praedae, ut Diversorio eo servitióque relicto, secum proficisceretur in bellum. Illa verò recusans sequi, vel Ratisbonae mansuram vel Norimbergam abituram se recipiebat. Fuerat utrinque magna &longa contentio, sed amotis (quantum intelligebam) arbitris, atque hero inscio, hancque totam reddebant aviculae. Siquid enim secretius tacendumque magìs inter disputandum fortè evomuerant, illae prodebant, ceu nescientes discrimen inter honestas inhonestásque voces. Et hanc quidem contentionem &altercationem bestiolae saepe noctu repetebant, ut quae firmissimè, ut conjiciebam, haerebat, ac probè meditata fuerat. Altera erat tunc imminentis belli Caesaris contra Protestantes historia &seu praecinium quoddam. Rem enim omnem, quae paulo post accidit, veluti praesagientes, ac vaticinantes decantare visae sunt. Tum &immiscebant ea, quae antea contra Ducem Brunsvicensem gesta erant. Sed ego puto aviculas illas habuisse omnia ex Nobilium seu Capitaneorum quorundum privato &clandestino colloquio, quod eo loci, ubi aviculae detinebantur tanquam in publico diversorio frequens esse potuit. Haecque nocte (ut dixi) praesertim post mediam, cùm profundum esset silentium, faciebant: interdiu verò magna ex parte silebant, &nihil quàm apud se illa quae fortè in mensa convivae vel deambulando conferebant, meditari videbantur. Ego profecto nunquam Plinio nostro credidissem multa adeò miranda de aviculis illis scribenti, nisi ipse has bestiolas talia promentes, &oculis vidissem &hisce auribus audivissem. Neque satis ex tempore tamen jam ista ad te omnia perscribere possum &singula comminisci. Hactenus ille. Frigoris admodum impatiens est Luscinia, ideóque hveme vel latitat, vel in loca tepida abit. Hibernia, ut refert Boterus, Lusciniis prorsus caret, quod an verum sit nécne me latet: in Angliae nostrae Meridionali parte aestate frequentissimae sunt, Septentrionali rariores. Aliquae humi sub sepibus, nonnullae in ipsis fruticibus viridibus &densis nidificant. Ova autem pariunt quinque vel sex. Italis Rossignuolo dicitur à colore ruffo seu fulvo, vel, ut Aldrovando videtur, Latino diminutivo Lusciniola. In Italia aviculis illis quae mense Augusto &Autumno pinguescunt, &Ficedulae indiscriminatim vocantur, aucupes etiam Luscinias annumerant.