Latin
20.1 to 20.4
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 20.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
ORNITHOLOGIA. licet, aut si iis minùs fidat, oculis; aperto sc. abdomine gallinae parturientis. Quod si experimento faciendo aut facultas aut voluntas non suppetat, consulat Hervaei de Generat Animal. Exercitat. 11. ubi illud luculenter demonstrat 2. Membranae quatuor, Membranae. duae exteriores quae albumen exterius succingunt, una interior, quae vitellum continet, &quarta media quae interius albumen ambit. 3. Albumen duplex, quod Albumen duHarvaeus primus in ovo gallinaceo observavit, utrumque propriâ membranâ inplex. volutum: alterum tenuius, &liquidius; alterum crassius &viscosius; paulóque magis ad albedinem vergens; in vetustioribus autem &requietis ovis, post aliquot dierum incubationem sufflavescens. Ut secundum hoc albumen vitellum undique obtegit, ità liquor ille exterior ipsum circumambit. Bina haec albumina distincta esse vel hinc constat: Si ablato cortice membranam utramque proximam penetraveris, videbis alborem liquidum &exteriorem protinus effluere, iisdemque membranis hinc inde in patinam reclinatis, interius tamen &crassius albumen locum &figuram suam globosam servat: utpote membranâ propriâ, tenuique adeò ut visum prorsus effugiat, terminatum: hanc autem si secueris, secundum albumen illico huc illuc sparsum effluit. &figuram rotundam amittit, perinde atque è vesica secta humor in ea servatus prorumpit. Et disruptâ propriâ vitelli membranâ, liquor croceus egreditur, &globositas pristina sublidit. Vitellus. 4. Vitellus, de quo videatur Harvaeus lib. de Generat. Animal. Exer. 12. 5. Chalazae binae Chalazae. altera in obtuso, altera in acuto angulo. Plus earum in albumine reperitur, vitello tamen validiùs adhaerent, ejusque membranae appenduntur. Corpora sunt longiuscula, concreta magìs quàm albumen, &albidiora, nodosa, luciditatis cujusdam non expertia, ut grando, unde illis nomen. Constat enim quaelibet chalaza pluribus quasi grandinibus albumine ad invicem junctis. Earum altera major est &longiùs à vitello versus obtusum ovi cacumen protenditur: altera minor à vitello inferius versùs partem ovi acutam porrigitur. Major ex duobus vel tribus nodis, quasi grandinis granis globulísve conflatur, qui modico intervallo à se invicem distant, &minor ordine majori succedit. In omnibus omnium avium ovis reperiuntur foecundis pariter &subventaneis. Unde apparet vulgaris muliercularum error existimantium grandines esse galli sperma atque ab ipsis pullum procreari.