Latin
20.5 to 20.8
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 20.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Harum usus est, ut sint tanquam poli istius micro-Chalazarum usus. cosmi, &connexiones omnium membranarum convolutae invicem &contortae, quibus liquores non modò suis quique locis conserventur, sed debitam quoque invicem positionem retineant. 6. Circulus albus &perexiguus (vitelli tunicae tanquam cicatricula Cicatricula. quaedam inusta) adnascitur, quem ideo Fabricius cicatriculam nominavit. Macula haec perpusilla est lenticulae ferè magnitudine, aviculae pupillam referens, alba, plana &circuiaris. Omnibus quoque ovis inest, etiam à prima eorum origine in vitellario est. Est autem haec praecipua totius ovi pars, cujus gratia reliquae omnes efformantur &ex qua pullus originem suam ducit. Haec omnia Harvaeus. Ovorum pediculi, quibus avario adnascuntur, non solidi sunt ad modum petiolo-ovi pediculus. rum fructuum, sed concavi &fistulosi. Ova si secundùm longitudinem manibus comprimantur, difficulter nec nisi magna vi adhibita rumpuntur. Ova motu violento agitata, donec conquassentur albumine &vitello confusis, super obtusiori extremitate erecta statui possunt, quae alias albumine &vitello integris difficillimè hoc modo erigantur. Vitellus enim inter chalazas suspensus &velut pendulus levi momento huc illuc vibrat. Ova aceto macerata testis solutis in vas angusti oris immitti, aut per annulum traduci possunt. Cùm ovo duplex liquor, albumen sc. &vitellus, insit; ex Albumine solo forma- Pullus ex albumine fortur &alitur foetus donec grandescat. Vitellus partim grandiori, partim excluso jam matur. pullo alendo inservit. Nam post exclusionem vitelli bona pars adhuc residua, in pul li abdomen recipitur, ibidémque velut in thesauro quodam reservata, per ductum inVitellus lactis testinalem dictum in intestina infunditur, estque lactis vicaria. Cùm enim viviparis vicarius. lac suppetat, quo foetus recens editos alant, donec paulatim firmiori &duriori cibo assuescant, vitellis eis non opus fuit. Avibus autem quae mammis &lacte carent pro foetu tenero nutriendo vitelli humorem praeparavit, &in ovi meditullio recondidit Dei ministra natura. Haec omnia confirmat Harvaeus de Animal. generat. Exercit. 53. Absumitur (inquit) primò albumen, &vitellus serò tandem pro cibo est, lactisque vicem in jam natis Animalibus supplet. Nempe ut quale alimentum natura in vivivaris animalibus per ubera porrigit; tale in oviparis per vitellum exhibeat. Quare accidit ut omni albumine absumpto, vitellus ferè integer in ovo supersit, perfecto jam &consummato pullo, diuque etiam post ejus exclusionem; nos enim etiam post sex septimanas nonnihil ejus in ventre pulli intestino affixum vidimus.