Latin
200.1 to 200.3
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 200.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Foeminae caput fuscum seu castaneum potiùs quàm nigrum. Frequens est in Italia: in Anglia quoque sed rariùs invenitur, Turnero nequicquam contradicente. Gesnerus caput eis prima aetate rubere ait, deinde nigrescere, idque in maribus duntaxat, nam foeminis semper rubere. Veteres Atricapillas ineunte Autumno in Ficedulas mutari aiunt, vocem sci. &colores mutando, quibus tamen ego non accedo. Ficedula quarta Aldrov. AB hac specie fortasse differt quarto &quinto loco ab Aldrovando posita, colore supinè per caput, dorsum, alas &caudam ex fusco ad castaneum vergente. Foemina pronè tota albicat, mas ex albo ad cinereum vergit. Alarum remiges in mare nigrae sunt cum quibusdam intercurrentibus albis, in foemina ad castaneum vergunt: quemadmodum etiam cauda, quae in mare etiam est nigra. Contra fit in pedibus. Hi namque in mare sunt subcastanei, in foemina nigri. Ficedulae in Creta abundant, Bellonio teste, atque etiam in Cypro insula, ubi magno numero sale condiuntur &in alias regiones deportantur: Apud nos in Anglia Cyprus-birds generali nomine innotescunt; suntque apud Mercatores nostros non minori in pretio ob saporis gratiam quàm olim apud Italos; idque jure merito (inquit Aldrovandus) etenim cùm duobus praestantissimis pomis, ficubus inquam atque uvis vescantur, fit ut caeteris salubriores, probioris succi &facilioris concoctionis sunt. Ficedulae autem Autumno praestantiores sunt, utpote pinguiores, propter alimentum eis tum abundans: quo tempore mirum quantum etiam nunc dierum in Italia fiunt. CAP. XI. Regulus cristatus Aldrov. lib. 17. cap. 1. Trochilus Plinio &*Aristoteli, cui* Hist. anim. &Πρέσβυς &Βασιλες; aliis voce diminutiva Bασιλίσκος: in Etruria Fior Rancio, i. e. Flos Calendulae, à colore cristae dicta. The golden-crown’d Wren. St haec avicula omnium quae apud nos inveniuntur minima, nec plus unicâ drachmâ pendet. Longitudo à summo rostello ad extremos unguiculos quatuor pollices &dimidium, ad ultimam caudam 4° Alae extensae 6 digitis aequales. Vertex maculâ croceâ seu dilutè coccineâ amaenissimâ (quam cristam vocant) insignitur. Hinc ambitiosa illa Reguli &Tyranni nomina. Cristam hanc, seu coronam mavis dicere, marginibus fronte corrugata ad se adductis, cùm vult visui subducit &occultat.