Latin
200.4 to 200.6
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 200.4-6
Unproofread scanNot analysed yet
Cristae margines utrinque flavent, deinde linea latiuscula nigra eam finit seu circumscribit. Est autem oblonga, &in medio capite à rostro versus collum directè extensa. Colli latera pulcherrimo colore è flavo viridi splendent. Ambitus oculorum albi. Collum &dorsum totum ex viridi obscuro flavicant. Pectus sordidè albet. (Mihi J. R. descriptae pectus &venter colore viridi languido diluebantur. Alae concavae. Fringillae alis non multùm dissimiles. Remiges alarum pennae, ut in omnibus fere aviculis, octodecim, fuscae omnes, marginulis tamen exterioribus flaventibus, interioribus albicantibus. Apices quoque trium corpori proximarum albent. Verùm praecipuè notabile est in hujus aviculae alis, quòd pennarum rectricium mediarum, exclusis sci. quinque extimis &tribus corpori proximis, pinnulae ad scapum exteriores, qua supra vestitrices eminent, ad aliquod spatium seu latitudinem nigricent: unde cùm alae complicantur, maculam nigram satìs grandem in earundem propè media parte hinc indè efficiant. Extima remex penna perbrevis est &exigua. Primi ordinis tegetes apicibus albent, unde lineam albam ad alam transversam efficiunt. Superiùs etiam inter minores ordines macula habetur alba. Cauda 12 pennis componitur, sesquidigitum longa, non forcipata, fusca; oris tamen pennarum exterioribus ex viridi flaventibus, mucronibus acutis. Rostellum tenue, rectum, semunciale, nigrum. Pedes subflavi; unguiculi à colore pedum non multùm abludunt. Lingua longa, acuta, bifida. Oculorum irides avellaneae. Ventriculus parvus, musculosus, insectis plenus; unde eam (ut rectè Aristoteles) vermivoram esse constat. Foemina, ut in aliis plerisque avibus magis decolor est. Norimbergae primùm in foro venales vidimus, postea à D. Jessop amico nostro summo in sylvis montosis circa Highloe propè Hathers-edge Pecci Derbiensis cum plurimis aliis avibus rarioribus inventae, captae &ad nos transmissae sunt. Idem Cl.