Latin
201
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 201
Unproofread scanNot analysed yet
amicus noster hîc quoque in vivario Middletoniano easdem invenit &Sclopeto transfixas ad nos detulit. Versantur plerunque in summitatibus arborum, praecipuè Quercuum. Aniles fabulae sunt quae de hujus aviculae inimicitia cum Aquila feruntur. Aldrovandus eam sex septémve ova pisis non majora una vice edere scribit. CAP. XII. Regulus non cristatus *Aldrov. An Asilus Bellonii? an Luteola Turneri? Egulo cristato par est aut tantillo major. Tota pars supina praeter alas &caudam ex fusco seu cinereo virescit. Uropygium reliquo dorso viridius est. Linea sublutea à naribus supra oculos ad occiput ferè producitur. Prona pars, pectus, v. g. gula, venter alba levi viroris tinctura diluitur, aliàs lutescit. Caudae &alarum pennae fuscae, marginulis exterioribus virentibus. Plumulae sub ala notha, &Remigum tegetes inferiores ex viridi pulchrè flavescunt. Remiges pennae octodecim, quarum extima perbrevis &exigua. Cauda duos digitos longa, non forcipata, duodecim pennis mucronatis componitur. Rostrum tenue, rectum, acutum, semunciale, mandibula superiore exteriùs fusca; verum anguli oris &latera flavescunt. Os intus flavum. Narium foramina magna, Crura &pedes exigua, colore sordido succini. Extimus digitus anticus medio ad basin adhaerescit. Ventriculus parvus voce stridet ut Locusta. Canora est; inter salices plurimùm versatur. Per arbores autem &frutices continuè repit &cantat voce querula. Nidum ex musco &paleis construit, paucis intus plumis &pilis. Ova parit uno incubitu quinque alba, maculis rubris undique aspersa. Varietas est in coloribus avium hujus generis, aliae enim dilutiùs, aliae intensiùs virent aut flavent, aliis venter albet absque ullâ viridis tincturâ. D. Jessop ad me transmisit avem descriptae per omnia exactè similem, sed duplo majorem, cujus etiam vox stridorem Locustae referebat. Jam ut Lector judicet an rectè Asilum Bellonii aviculae huic eandem statuimus, Asili Belloniani descriptionem subjiciemus. Asilus ergo Bellonii, ipso *describente, avium omnium excepto Regulo &Tyranno Ci. e. Passere troglodyte &Regulo) minima, vel eâ certe nulla minor est. Rarò admodum non canit. Similis esset Regulo cristato, nisi crista capitis ei esset flava. Lutescit tamen in alarum plicis &earum extremitatibus, item caudae &per tergus. Crura, pedes, ungues &rostrum nigrescunt, sed ambae rostri extremitates aliquid lutei obtinent. Est autem longiusculum, debile, aptum capiendis vermiculis. Victitat bestiolis vivis, &grana aversatur degitque in umbrosis nemorum locis. Οἴσρο Aristoteli aviculae nomen est: Asilum Gaza vertit, ob parvitatem suam, quòd sci. Oestro insecto non multo major sit, dici credita. Quod ad pondus &Magnitudinis mensuras Avicula duas drachmas pendet, ab pice rostri ad finem caudae aut pedum quinque digitos longa, alis extensis 7 lata. CAP. XIII. Passer troglodytes* Aldrov. Turnero &Bellonio perperam Regulus. The Wren. Rrachmas tres pendet: ab apice rostelli ad finem caudae digitos 4 extenditur: Caput, collum, dorsum ex fusco spadicea; uropygium lata alis expansis 6. magis spadiceum,