Latin
217.1 to 217.4
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 217.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Le Bruant Gallicè à voce nomen habet, cùm cantat enim vocem exprimit Bruire. Dum volat strepitum edit. Aristoteli Ανθος dicitur, Latini Florum verterunt: recentiores Graeci nescio quo antiquo nomine etiam Florum dicunt. Fringillâ paulò major est, mares ferè lutescunt: quaedam tamen alarum &caudae pars ad cinereum vergit: majores tamen earum pennae elegantiùs flavent: caudae item pennarum extremae omnino flavae sunt, intrinsecus tamen alterius coloris. Rostrum grande est &acutum, coloris pallidi. Crura &pedes nonnihil rubescunt. Aluntur in caveis propter cantûs suavitatem. Vescuntur plerunque cannabino semine, versanturque circa altas &proceras arbores procul à pratis dissitas. Ad minimum quinque pullos excludit. CAP. III. p. I. Rubicilla sive Pyrrhula Aldrov. A Bulfinch, Alp or Nope. Ostrum huic nigrum, breve, robustum, figurâ &conformatione Coccothraustis, sed minus, inferior autem semicirculus nonnihil prominet, ac si ex duobus segmentis compositus foret! Cin aetate provectioribus nonnihil aduncum est. Lingua velut abscissa aut obtruncata. Irides oculorum avellaneae. Ungues nigri: Pedes ex nigro fusci. Insimum digiti extimi internodium medio adhaeret. Caput pro corpusculi magnitudine grande. Pulcherrimus miniaceus color in mare pectus, gulam &maxillas ad oculos usque illustrat. Verticis seu summi capitis tegetes supra oculos &quae Rostrum circumambiunt plumulae nigrae sunt. Uropygium &venter alba. Collum &dorsum leucophaea cum aliqua ruboris tinctura. CCervix, dorsum, scapulae mihi visae sunt caeruleae cinereaeve. Remiges alarum 18, quarum ultima ex parte scapi exteriore miniacea, ex interiore nigra, cum aliquo splendore: Intimiores etiam nigricant cum caeruleo splendore: Exteriores fuscae sunt aut nigrae: Primarum seu extremarum quinque exteriores margines in superiore pennae medietate nonnihil albent. Apices tegetum inferiorum cinerei, in interioribus latiùs, in exterioribus angustius. His proximae dorso concolores. Cauda 2 digitos longa, nigra, splendens, 12 pennis constat. Mas foeminae aequalis, capite compressiore &colorum pulchritudine ab ea differt. Libentissimè vescuntur primis illis gemmis ex arboribus ante folia &flores erumpentibus, praecipuè florum Mali, Pyri Persicae, aliarumque hortensium, adeoque non leve damnum hortulanis inferunt, quibus idcirco maximè invisae sunt &odiosae. Turnerus aves esse scribit perquam dociles, &fistulam voce sua quàm proximè imitari.