Latin
217.5 to 217.6
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 217.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt autem cantûs gratiâ (quo aviculas omnes, si Linariam fortè excipias, superant) maximo apud nos in pretio. Foeminam (inquit Aldrovandus) audio non minus quàm marem canere, secus ac in pleroque avium genere. Rubicilla Americana, Guiratirica Brasiliensibus dicta Marggrav. A Laudae magnitudine est. Rostrum habet crassum, rectum, superiùs fuscum, inAferiùs album &paululum incarnatum. Crura cinerea cum 4 digitis more vulgari. Totum caput cum gutture &colli inferiore &media parte egregiè sanguinei sunt coloris. Oculi caerulescunt: Aurium foramina ampla. Latera colli, totum pectus &infimus venter albis vestiuntur pennis. Collum superius habet nigricantes quibus paucae albae mixtae. Dorsum griseum est (inspersis nigris paucis) ut &initia alarum: reliquum alarum nigrum ut &cauda quae tres circiter digitos longa. Orae laterales in alis sunt albae. CAP. IV. Loxia. The Shell-Apple or Cross-Bill, Germanis Krutzvogel. An Tragon Plinii? Vgurâ corporis non multùm Chloridi dissimilis est: pondere fescunciali; à rostri mucrone ad ultimam caudam 62 digitos longa. Rostrum crassum, durum, robustum, nigrum, contra aliarum omnium avium normam, ab utraque parte recurvum, mandibulis versus summitatem se decussantibus.