Latin
LIB. I. PART. II. MEMBRUM II
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 218
Unproofread scanNot analysed yet
Inferior enim in acutum mucronem tenuata sursum incurvatur; superior deorsum tendit: nec tamen idem semper latus observant; in nonnullis enim superior à dextra parte dependet, inferior à sinistra assurgit; in aliis contrario situ inferior ad dextram vergit, superior ad sinistram. Mandibula inferior Fringillarum similis nec lingua diversa. Nares rotundae: Aures magnae, patulae. Oculorum irides ex cinereo avellaneae. Pedes fusci: Ungues nigri. Extimi digiti imum internodium medio adhaerescit. Dorsi &capitis tegetum mediae partes nigrae, fimbriae virides. In capite aliis coloribus nonnihil cinerei admiscetur. Uropygium viride. Mentum cinereum: Pectus viride: Venter albus, verùm sub cauda plumarum media nigra sunt aut fusca. Priorum margines exteriores virescunt. Caudae Remiges alarum 18 subnigrae. pennae 12, 2/ digit. longae, nigrae, limbis virescentibus. Intestina in multas spiras convoluta. Appendices brevissimae. Haec Autumno descripta fuit. Qui vendidit dixit colores eam ter in anno mutare, autumno virescere, hyeme flavescere, vere rubescere. Gesnerus quoque primò rubere eas ait pectore, collo &ventre, deinde flavescere: hyeme praesertim colorem mutare. Sunt qui colorem ejus quotannis mutari asserunt, ut nunc ad flavum nunc ad viridem, rubrum aut cinereum magìs declinet. Quòd pro aetatis aut anni tempestatum varietate colores mutent verisimillimum est; fortasse etiam aetate &anni tempestate Vidimus enim &emimus Norimbergae in eâdem in variis avibus color diversus est. cavea simul enutritas, unam viridem aliam rubentem, aestate jam in autumnum praecipiti. Caveis inclusae Psittacorum more rostro pedibúsque sursum ac deorsum reptant. Avis est voracissima; seminibus cannabis maximè delectatur ac pinguescit. Gaudet etiam nucleis Abietum, &in ejusmodi arboribus Januario ac Februario mensibus nidificat. Aldrov. Aiunt eam uno vel altero Rostri ictu pomum integrum confestim per medium dividere ut nucleis vescatur, adeoque magnum hortulanis detrimentum inferre. In Germania, Bavaria, Suevia, Norico inveniuntur plurimae per totum annum. Ad nos quandoque advolant magno numero, inque occidentali Angliae tractu, agro praecipuè Wigorniensi, pomaria depopulantur. Illud etiam (inquit Aldrovandus) in Loxia mihi planè insolens videtur, quòd hyemali tempore, cùm frigore omnia rigeant &caeterae volucres obmutescant, ea canat; &aestate cùm caeterae canant à cantu abstineat; quod an verum sit observent ii apud quos frequens est. Cantillat autem satìs suaviter. CAP. V. De Passeribus. VRanis frumentorum &vermibus vescuntur. Rostra eis brevia, crassa, nonniIhil incurva, color testaceus, terreúsve. Admodum salaces, &propterea brevis aevi esse perhibentur.