Latin
LIB. I. PART. II. MEMBRUM II
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 222
Unproofread scanNot analysed yet
§. XIII. Passerculus brachyuros nostras Aldrovandi. IN Bononiensi agro nonnunquam, quam hìc delineatam cernis, brevi admodum caudâ instructa avicula, Passerino, id est, Passerculus nuncupata, capitur. Toto corpore unicolor est, nempe flavescens: pectus tamen &venter magìs albicant. Rostrum intensiùs luteum est. §. XIV. Passer erythromelas Indicus sine uropygio Aldrovandi. TOtum corpus pronum &supinum, item alarum principia elegantissimo coccineo colore splendent; reliquum alarum atrum est, si tamen pennae earum expandantur ad latera, aliquid candoris prae se ferunt. Pedes item nigri sunt. Habet duas etiam per tergus nigras oblongas (quarum altera longior est) maculas admodum contiguas. Rostrum pro corporis portione (est enim avicula pro parvitate crassiuscula) &minus etiam quàm in Passere vulgari, colore qua capiti jungitur albo, caetera nigro, acutum &exile. Uropygio prorsus caret. Passer Indicus cyanerythromelas sine uropygio Aldrov. Vis est superiori longior, at minùs corpulenta, &tribus potissimùm coloribus, Arubro nimirum, cyaneo seu caeruleo &nigro praedita. Caput, collum atque pectus, atque inferiora omnia coloris sunt rubri saturati. Ad colli latera maculae sunt binae, contiguae, semilunares, magnae, caeruleae. Alae admodum longae, nigrae, ad latera caeruleae. Pedes breves, nigri. Rostrum parùm recurvum, nigrum, propè frontem album. Passerum horum Indicorum imagines duntaxat pictas vidit Aldrovandus. non aves ipsas: verùm pictura, ut rectè Plinius, nonnunquam fallax; proinde &descriptiones hae minùs exactae censendae sunt. §. XVI. Passer montanus in Stiria &Carinthia frequens. Summo rostro ad extremos ungues commensurata sex digitos longitudine aequabat. Lingua ei nonnihil bifida; oculorum irides ex cinereo avellaneae. Mentum nigrum; macula quoque ad aures utrinque nigra. Torquis albus collum ad medium ferè &maculas ad aures cingit. Caput ex fusco rubrum. Dorsi medii tegetum pinnulae exteriores ruffae, interiores nigrae. Uropygium fusco seu flavo-cinereum. Venter &pectus sordidè alba. Pennarum alae secundus &tertius ordo post octo aut decem priores summis apicibus albent, minimae in basi alae ruffae, ut &aliarum extremae orae. Remigum numerus 18. Cauda 2/ digitos longa, 12 pennis proximè aequalibus integratur. Rostrum nigrum, medium plus digitum longum: ad angulos oris &mandibulae inferioris flavet. Ingluvies magna, seminibus pleno. Ventriculus non admodum crassis musculis instructus. Testes magni, albi. Descriptio Passeris montani apud Aldrovandum cum nostra satìs bene convenit, nisi quòd ad oculorum latera binas maculas nigras ei adscribat &appingat; quarum una in nostro desideratur, certè D. Willughby unius tantùm meminit. §. XVII. Passer sylvestris Aldrovandi, lib. 15. cap. 16. AAgnitudo Passeribus communibus optimè respondet. Rostrum ex flavo candiIcat, &prorsus (ut ita dicam) passerinum est. Vertex capitis ut in montano praecedenti ferrugineus, ad cinnabarinum vergens: oculorum ambitus albus est, iris subflava, pupilla nigra.