Latin
LIB. I. PART. II. MEMBRUM II
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 223
Unproofread scanNot analysed yet
A mento ad podicem usque cinereus est, sed plumarum extremitates ad subrufium inclinant. Mentum &collum inferius lineae admodum continuae, transversales, nigriusculae percurrunt, cùm aliàs in omnibus Passeribus maribus totum atrum esse suspicandum, imò statuendum est. Dorsum, cauda atque pedes ex ferrugineo fuscescunt, nisi quòd pennae in extremitatibus suis omnino luteae sunt. Alae ejusdem sunt coloris, sed pennae primae quae earum costas obtegunt in notabilem candorem desinunt. §. XVIII. Passer Brasiliensis Guiranheemgatu dictus Marggrav. Agnitudine est Passeris. Caput superius luteum &guttur: collum, pectus &infimus venter flavi coloris. Alae ex virescenti &flavo mixtae ac fusco distinctae, uti &cauda. Ocelli &rostrum sunt nigra. Crura susca. Hic mas egregiè canit ut Fringilla. Foemina ejusdem magnitudinis plumis passerinis vestitur, nec ita canit sed clamat tschrip, tschrip, ut Passer. CAP. VI. Fringilla. The Chaffinch. Σπiζα Aristotelis. Assere domestico tantillo minor est, nec integram unciam pendet. Rostrum ei acutum, validum, inferiùs albidum, superiùs &versùs extremum fuscum. Mandibulum inferius superiori aequale. Lingua bifida, hirta. Irides oculorum avellaneae: Aures majusculae. Caput in mare caerulescit, at quod naribus contiguum est nigricat. Dorsum rufsum est, cum cinerei aut viridis mixtura: Pectus rubet: Venter sub cauda albicat. Foeminae colores minùs vegeti. Uropygium tamen viride. Dorsum non adeò ruffum. Infimus venter sordidè ex fusco virescit: Pectus sordescit. Remiges in utravis ala 18, post tres primas fundis &pinnulis interioribus albent; exteriores limbi flavescunt vel potiùs virescunt. In mari minimae quae basin alae vestiunt plumae caerulescunt: superiùs macula insignis alba: deinde post interstitium nigrum fascia longa alba à quarta Remige initio sumpto per apices tegetum à decima continuatur. Pars ea fasciae quae per apices tegetum transit ex albo flavescit. Cauda 2/ digitorum longitudine 12 pennis componitur; quarum extimae utrinque fundis &apicibus à parte scapi exteriore nigrae sunt, mediis albae. His proximae minus habent albi, sci. versus apicem tantum &à parte scapi exteriore: tres utrinque sequentes nigrae: mediae duae cinereae marginibus subvirescentibus. Hepar bifidum, dexter lobus major. Ventriculus parùm musculosus. Extimus pedis digitus ut in reliquis medio adnascitur imâ sui parte. Avis haec pennarum coloribus interdum variat. Nam testatur Gesnerus Fringillam totam candidam aliquando visam, &Aldrovandus duas alias describit, alteram corpore toto ex albido nonnihil flavescente; alteram subluteam &subnigram. Aves migratoriae sunt (inquit Aldrovandus) frigus diligunt sed moderatum, ab immoderato laeduntur. Apud nos per totum annum manent, nec unquam discedunt: nec ulla avis, si fortè Passerem, Alaudam &Emberizam flavam excipias, in Anglia frequentior est. Fringilla montana seu Montifringilla; Ὀροσπίζη Arist. The Bramble or Brambling. Aldrov. lib. 18. cap. 7, NOndere &magnitudine cum praecedente convenit. Rostrum magnum, validum. rectum, à lata basi in acutum mucronem fastigiatum, coni aut infundibuli ferè figurâ; in aliis avibus totum nigrum, in aliis extremo nigrum, basi luteum. Lingua ut in Fringilla. Mandibulum inferius superiori aequale, ejusque latera valida, acuta.