Latin
224.4 to 224.6
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 224.4-6
Unproofread scanNot analysed yet
plumularum partibus nigris lateralibus ex cinereo ruffis. Spatia nigra figurâ triangulari apparent. in summis alis &imo dorso rufescit magis. Remiges in utravis ala 18; quarum extremae seu longissimae octo nigrae; fundi tamen earum quatenus vestitricibus occultantur, excepta margine exteriore extimae, albent; quin &summi apices omnium seu potiùs apicum margines, praeter extimas duas. His proximae septem quae mediam alae partem occupant, totae albent, nisi quòd propè apicem latere exteriore maculae nigrae oblongae in singulis pennis singulae conspiciantur. Reliquae tres quatuórve corpori proximae nigrae sunt, summis marginibus ruffis. Pennae vestitrices omnes praeter corpori proximas, &duas trésve alam notham componentes (quae nigrae sunt) albent. Verùm natura, ut video, in his nonnihil ludit: nam in ave à D. Willughby descripta, quae remiges nigras vestierunt maximam partem nigrae fuere, quae albas albae; in genere tamen areae seu spatia lata alba sunt in utraque ala. Cauda nonnihil forcipata, 2/ digitos longa, 12 pennis componitur, binis utrinque totis extremis albis, praeter modicum marginis exterioris versùs apicem, quod nigricat, in extima latius, in proxima angustius: tertiae utrinque limbus exterior ab apice non longè ad imum usque albet; reliquae sex nigrae marginibus circa summitates albis. Crura, pedes &ungues nigerrima: postici unguis caeteris longior, ut in Alaudis, semidigitalis scilicet: digitus extimus medio à divaricatione aliquousque junctus. D. WilA a 2 D. Willughby in agro Lincolniensi hanc avem mense Novembri occidit. In Septentrionalibus montosis sed rarior occurrit. D. Johnson. Fringilla spuria cum calcari Alaudae. A Viculam quandam Novembri mense in agro Lincolniensi occidimus, quae inter Alaudas &Fringillas ambigere videbatur, calcaribus Alaudis, Rostro Fringillis similis. Rostrum ei flavum, extremo nigricans. Lingua extrema in filamenta divisa. Vertex flavo-ruffus. Ruffescunt etiam uropygium &latera. Gula, pectus, venter alba.