Latin
LIB. I. PART. II. MEMBRUM II
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 225
Unproofread scanNot analysed yet
Collum ruffum, cinereo dilutum, mediis plumarum partibus nigricantibus. Dorsum ruffum, mediis nigris. Remiges priores nigrae, marginibus cinereis. CAP. VII. Sayacui Brasiliensibus Marggravii. QQUò referenda sit haec avis nescimus. Eam autem Fringillae magnitudine esse ait. Totum corpus vestitur pennis coloris è cinereo &thalassino mixti; in alis autem &dorso thalassinum ità admiscetur, ut Sole illustratae egregiè splendeant. Rostellum nigrum; oculi quoque nigri in totum. Ex notis adscriptis non facile est verum huic locum assignare. CAP. VIII. Guiraperea Brasiliensibus Marggrav. Vis Alaudae magnitudine. Rostrum habet breve, crassiusculum, nigricans. Caput superius &collum, totum dorsum &infimus venter pennas habent