Latin
LIB. I. PART. II. MEMBRUM II
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 225-2
Unproofread scanNot analysed yet
LA obscurè flavi coloris, ut cera citrina: Caput inferius, guttur &collum inferius cum pectore nigras: quales &paucae in ventre flavis sunt intermixtae. Cauda duos digitos longa &praeterit alas. Constat autem cauda &alae pennis fuscis &nigricantibus, quarum quaelibet cum laterali extremitate thalassina, ita ut fuscae alae thalassino videantur striatae; Cauda itidem. Crura superiora etiam cerei coloris; inferiora cum pedibus obscurè cinerea. Digiti quatuor more vulgari, unguibus nigricantibus. CAP. IX. Tijeguacuparoara Brasiliensibus Marggrav. Vis Alaudae magnitudine. Rostrum habet breve, crassum, superiùs fuscum, inferiùs albicans. Caput superiùs, latera ejus ac guttur &collum inferiùs Ahabent pennas flavas sanguinei coloris pennis punctulatas. [Et haec foemina quidem, mas enim haec tota habet sanguinea.) Collum superius &totum dorsum cinereas, umbrâ aliquatenus mixtas: Alae fuscas oris albescentibus praeditas, ut &cauda: sed alae teguntur cinereis, dorsum maximam partem exceptis extremitatibus. Latera colli, pectus &totus venter ac crura superiùs albis teguntur pennis. Crura inferiora &pedes fusci sunt coloris; quatuor digiti more vulgari positi. Ocellos habet nigros. CAP. ORRITIOLOVII. CAP. X. p. I. Carduelis. The Gold-Finch. Vis haec Aristoteli Χρυσομίτρης ex Aldrovandi &Bellonii sententia; recentio-Nomen.