Latin
231
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 231-3
Unproofread scanNot analysed yet
breve, crassiusculum, nigrum. Caput, collum superius, alae, totum dorsum &cauda nigris vestiuntur pennis, quibus aliquid caerulei admixtum, ità ut splendeant instar Chalybis politi. Guttur, collum inferius, pectus, totus infimus venter &crura superiora sunt lutea. Ad exortum Rostri superioris post nares maculam habet è pennis luteis. Crura &pedes fusci sunt coloris: Et hic est mas. Foemina proportione &magnitudine plane respondet mari, eodem rostro &eisdem cruribus; sed color plurimum differt; est enim viridis ut Acanthis German. Zyschen. Alae ac caput cum collo superius paulum fuscescunt &caerulescunt mixtim. Delectantur hae aviculae quinque aut sex conjunctim aviario includi. CAP. XV. Avicula Indiae Orientalis Rostro Fringillae, calcaribus Alaudae. Anadavadaea dicta. Egulum cristatum magnitudine vix superat. Rostrum quale Fringillae aut Cardueli, colore rubrum, mandibulâ superiore supernè nigrâ. Color in supina Pcorporis parte fuscus, in nonnullis dilutior, in aliis obscurior; circa Uropygium obscurè miniaceus. Remiges alarum &caudae pennae nigrae. Cauda ipsa sesquidigitum longa, 12 pennis composita, mediis longioribus, exterioribus ordine brevioribus. Maculae albae, rotundae, exiguae in alarum remigibus &vestitricibus, in aliis avibus plures, in aliis pauciores, cernuntur. In nonnullis pectus summum miniaceum. in aliis penitus nigrum: Caetera pectus &venter nigricant. In una ave, quae reliquis quas vidimus pallidior erat &Rubeculae ferè colore in dorso, non solùm alae sed &plumae laterales, &coccineae caudae incumbentes albis maculis punctatae erant. Crura &pedes alba. Ungues praelongi velut Alaudarum, magis tamen arcuati. Figura corporis longiuscula est. Londini in aedibus cujusdam mercatoris plures hujus generis aves ex Indiis Orientalibus allatas, &in eadem cavea unà enutritas vidi &descripsi CAP. Petronia marina Bononiensibus dicta. Oenanthae congener. Aldrov. Lib. 17. Cap. 38. Ongitudo hujus aviculae à summo rostro ad extremos digitos sumpta digitorum erat paulo minus septem: Latitudo alis in contrarium extensis 121. Rostrum Evalidum, acutum, Fringillae simile, ab apice ad angulos oris longum. Mandibula superior nigra, inferior circa angulum lutea; angulus a. ipse rotundus est: Latera rostri acuta.