Latin
232
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 232
Unproofread scanNot analysed yet
Caput fusco-cinereum, sed per medium verticis areola plerumque decurrit magis albicans. Collum cinerascit: Inferiùs inter armos plumulae limbis exterioribus albo-cinereae, interioribus nigricantes. Uropygium ex fusco viride, at caudae proximarum apices albent. Remiges alarum pennae 18, quarum prima seu extima secundâ brevior, secunda tertiae aequalis &longissima. Hae tres pennae obscurè fuscae seu nigricantes fimbriis extremis ex albo viridibus. Secundi, tertii &quarti ordinis pennae, apicibus albent, caetera nigricant: Quae in basi seu costa alae sunt vestitrices minimae sordidè virescunt. Alas subtus vestientes albent. Pectus sordidè albet; caudae proximae apicibus pallidiusculae seu flavicantes, aliàs subfuscae. Gula sordescit. Cauda 2/2 digitos longa 12 pennis componitur. Verùm ab aliis omnibus avibus haec distinguitur. 1. Quòd circa mediam gulam maculam pulcherrimam flavam obtinet. 2. Quòd singulae caudae pennae interiore maraliàs nigricant extregine statim sub apice maculâ magnâ rotundâ albâ insigniantur, mis tamen marginulis subviridibus. Extimarum etiam pennarum exterior à scapo medietas alba est. 3. Certissimâ notâ ab Hortulano distinguitur, quòd rostrum ei longè majus sit &validius, ac Chloridis rostro aequale. Quam Aldrovandus Bononiae Petronem &Genuae Petronellum dici asserit, &sub titulo Alaudae congeneris describit, non alia avis esse videtur quàm Emberiza alba Gesneri seu Buntinga nostras, ut descriptiones conferenti patebit. CAP. XVII. HORTULANORUM Genus, quorum nota characteristica tuberculum seu eminentia dura in superiore Rostri mandibulâ. p. I. Emberiza alba Gesner. An Calandra Aldrov. &Bellonii? Alaudae congener Aldrov. The Bunting. An Cenchramus Bellonii? Strillozzo Olina. POndus ei sescunciale. Longitudo ab apice Rostri ad ultimam caudam extremósve ungues 7/2 digitorum. Distantia extremarum pennarum in alis expansis 113. Rostrum grandiusculum, cum tuberculo magno in superiore mandibulâ, quo triticum, avenam aliáque grana frangit. Latera mandibulae inferioris altiora solito in angulum quendam assurgunt, &simul compressa sunt sub tuberculo palati. Lingua acuta, bifida. Ungues ex fusco pallidi. Posticus digitus grandis, ungue minore magisque incurvo quàm in Alauda armatus. Digitus anticus extimus intimo aequalis, medio ad primum usque articulum adnascitur. Capite Ortygometras nonnihil refert. Color totius in genere testaceus terreúsve. Mentum, pectus, venter ex albo lutescunt. Gula maculas habet nigras, oblongas. Alarum remiges &tegetes fuscae, limbis exterioribus cinereis. Dorsum ex fusco ruffum seu testaceum, mediis plumarum nigrioribus. Collum sub occipite cinerascit. Capitis tegetum scapi obscurè fusci; extrema seu margines ex ruffo cinerea. Cauda 35 digitos longa, ex fusco ruffescit, absque ullo albore, nisi quòd umbra quaedam aut obscura alboris vestigia in extimis pennis appareant. Summis arborum aut fruticum ramis insidet &cantat. Frumento vescitur. Et figura &descriptio Strillozzo dictae avis apud Olinam huic nostrae per omnia exactè quadrant, nisi fortè in eo quòd magnitudinem Alaudae vulgaris ei attribuat, quâ nostra aliquanto major est. Ipse quoque cùm Romae eram aviculam Strillozzo dictam Alaudâ vulgari tantillo, ut mihi tunc videbatur, minorem in foro emi.