Latin
LIBER IERTIUS
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 238
Unproofread scanNot analysed yet
LIBER IERTIUS. De Avibus Aquaticis. Ves aquaticae sunt vel sissipides quae circa aquas versantur, &in aquosis plerunque victum quaerunt; aquis tamen non innatant. Hae ferae omnes longicrurae sunt, cruribus quoque supra genua aliquo usque nudis, ut aquas vadosas commodiùs ingrediantur vel Palmipedes, quae aquis innatant, &crura breviuscula maximam partem obtinent. Quae circa aquas versantur sunt vel maximae, singulares &sui Generis ut Grus, &c. vel minores. Minores sunt vel Piscivorae, vel Limosugae, vel insectivorae. Piscivorae sunt Ardeae, &congeneres. Limosugae Rostris sunt longissimis, seu curvis ut Numenius, &c. sive rectis ut Scolopax, &c. Insectivorae sunt vel mediae longitudinis Rostris, ut Himantopus, &c. vel brevibus, ut Pluvialis, Vanellus, &c. Aves limosugas vocamus, quae è limo aut terrâ pingui &humidâ oleosum quiddam exugunt, quo praecipuè victitant; quocirca harum caro delicata est, &intestina ipsa esculenta, etiam à foecibus seu excrementis non repurgata. Rostra his longissima: versus extremam latiora, &lineis aliquot pulchrè insculpta; corpora maculosa, digiti latiusculi, nè facilè limum penetrent aut subsidant. Verùm quoniam non adeò periti sumus, ut harum numerum, certò determinare queamus; malumus Aves aquaticas fissipides non piscivoras pro Rostrorum longitudine in tria genera dividere. Primum erit earum quibus rostra longissima, seu recta ut Scolopaci, &c. sive curva, ut arquatae, &c. Secundum earum quibus Rostra mediae longitudinis cujusmodi sunt Himantopus, &c. mediam longitudinem maximam 25 digitis, minimam 13 definio. Tertium earum quibus Rostra brevissima, hoc est digitum &dimidium non excedentia, quales sunt Pluvialis, Vanellus, &c. Caeterùm Aquaticae pleraeque aves caudam habent brevem; nec ulla pedum digitos ità dispositos ut Pici &Psittaci, hoc est, binos antè, totidem retro. In omnibus autem aquaticis piscivorae graviùs olent.