Latin
PARS PRIMA
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 239
Unproofread scanNot analysed yet
PARS PRIMA. DE AVIBUS AQUATICIS FISSIPEDIBUS, QUAE CIRCA AQUAS VERSANTUR. SECTIO PRIMA. Alites aquatici sissipedes maximi, singulares &sui generis. CAPUT I. Grus. The Crane. Γέρανος Graecis. vOrpus huic avi grande, decem interdum librarum pondere. Ab initio rostri ad extremos digitos commensuratum ad quinque pedes longitudine accedit. Collum ei longissimum esse notius est quàm ut scribi debeat, quin &crura quoque longissima sunt. Rostrum rectum, acutum, subviride [ex nigro viride] 4 ferè digitos longum, ad latera compressum. Lingua lata &in extremo cornea. Vertex niger, à rostro ad occiput usque pilis seu setis nigricantibus potiùs quàm plumagine vestitus. In occipite areolam habet lunulatam, nudam aut raris pilis obsitam, rubicundam; infra quam plumae cinereae triangulari maculâ supremam cervicis partem occupant. Ductus albi bini, à singulis oculis singuli incipientes, retrorsum tendunt; uterque autem ductus in postica colli parte ad verticem maculae triangularis cinereae modò dictae coeunt, &deinde ad summum usque pectus continuantur. Guttur &latera cervicis colore nigro seu obscuro imbuuntur. Dorsum, scapulae, pectus, venter totus, femora, alarum tegetes, praeter eas quae in extremo articulo sunt, penitus cinerea. Alae amplissimae sunt: Remiges pennae 24, nigrae; minores tamen ex nigro nonnihil ruffescunt, ut &vestitrices quoque primariae, quae in extremo articulo sunt. Cauda pro avis mole exigua &perbrevis; pennarum 12; cum expanditur subrotunda. Ejus pennae cinereae sunt, apicibus nigris. Tibiae nigrae sunt, ad spatium unius palmi supra articulos nudae. Digiti nigri, longissimi: Extimus autem medii infimo internodio crassâ membranâ adnectitur. Rara &praecipuè notabilis, imò admiratione digna est asperae arteriae conformatio. Foramine nempe ad id excavato sternum profundè ingreditur, inibique aliquoties reflexa, ut Schema appositum repraesentat, eodem iterum foramine egreditur &ad pulmones tendit. Appendices seu intestina caeca 5 digitos longa. Ventriculus musculosus: Caro sapidissima est. Frequentes Romae in foro venales vidimus. Saepissime ad nos commeant, suntque in palustribus agri Lincolniensis &Cantabrigiensis aestivo tempore magni eorum greges. An verò in Anglia nidulentur (ut ex narratione cujusdam Angli qui earum pipiones saepissimè se vidisse dixit, refert Aldrovandus) mihi nondum est compertum. Carnis sapor delicatus &Ventriculus musculosus avem hanc minimè piscivoram esse arguunt, sed omnino granivoram aut herbivoram, quemadmodum etiam Autores qui de ea scripserunt referunt. Grues ab Ardeis differunt, 1. Ungue medii digiti minimè serrato. 2. Magnitudine quâ illas superant. 3. Rostro breviore. 4. Ventriculo musculoso. 5. Appendicibus binis, cùm Ardeae singulas habeant. 6. Mira asperae arteriae revolutione. §. II. Grus Grus Indica. TAEC nostrate minor est, ejusdem cinerei coloris. Cauda brevis &vix conspicua, Halae nempe eam occultant. Rostrum rectum, angustum, Gruis nostratis rostro longius. Nares oblongae. Praecipua differentia est, quòd summum caput à rostro ad verticem cute scabrâ, rubrâ,