Latin
25.5 to 25.7
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 25.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
gestari, quibus sunt longiora vitae spatia, de Animalibus ejusdem generis accipiendum est. Nam si conferantur Animalia diversi generis, vivaciora nonnunquam invenientur, quae minùs diu in utero gestantur, ut Aves Quadrupedibus. Quòd si objiciatur, haec inter se conferri non posse, quoniam Aves in utero non gestantur, respondemus incubationem in oviparis viviparorum gestationi aequivalere: in utrâque enim ova pariter foventur, in hac intus in utero, in illa foràs sub alis, ut superiùs ostendimus. CAP. V. De Proprietatibus quibusdam &Accidentibus Avium v. g. Figura &magnitudine, colore, instinctibus naturalibus, moribus, ingenio &c. COrporis truncus brevior latiórque &crassior est Avibus quàm Quadrupedibus: caput pro portione corporis multo minus. Cùm enim volucres aerem eodem ferè modo tranent, quo naves aquas, corpus earum carinae, caput prorae (quae ob similitudinem etiam Rostrum navis appellatur) cauda gubernaculo seu clavo; Alae remis velisve respondent: unde &Poeta eleganter Remigium alarum dixit. Pennata omnia in genere Quadrupedibus minora sunt, hoc est maxima maximis. Unde fabulosa omnino existimo quae de Ruk ave feruntur, itémque de Cuntur, quòd scilicet alis expansis 15 aut 16 pedes occupet, rostroque instruatur tam duro ut eo vaccinum tergus perforet. Plumis albis nigrisque mixtis vestiri dicitur, cristam parilem instar novaculae &non serratam instar Gallinaceae gerere. Duae illarum, inquiunt, vaccam occidere &comedere valent, nec ab hominibus abstinent. Pauciores sunt: plures piuen sepetenum peus unenium sn bens sementeue veles quos n insula Marignana occurrere scribunt De Laet. Hist. Ind. Occident. lib. 16. cap. 13. &Lerius in Hist. Brasil.