Latin
26.1 to 26.4
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 26.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Aves ejusdem generis cicures &domesticae prodiversitate Regionum in quibus degunt, victûs quo utuntur, aliorumque accidentium, coloribus, sapore carnis, magnitudine, &forte etiam corporis figurâ plurimùm variant: ferae pleraeque eadem proximè magnitudine sunt, eosdemque colores servant. Pleraeque dico, sunt enim paucae quaedam quae etiam liberae suique juris, seu naturâ ferae, coloribus plurimum variant, ut Aves pugnaces dictae &Scaup-duck Unguos, pili, cornua &similia (inquit Aristoteles) gignuntur ex cute: quo fit, ut ipsa colorem pariter cum cute immutent: alba enim &nigra &vario modo diversa pro colore cutis redduntur. Haec autem in avibus omnibus longè aliter se habent: cujuscunque enim coloris plumae fuerini, subjecta cutis nonnisi unum exhibet. Quinetiam una eademque penna variis interdum coloribus miroque ordine tingitur. Haec ex Harvaeo. Ex Avibus aliae gregatim volant °unt, ut Columbae: aliae, ut gallinaceum genus, coeundi &pariendi tempore binae tantùm, mas sci. &foemina: à partu vero una cum sua prole degunt. Hae pullos cùm jam adoleverint &sibi ipsis prospicere possunt à se procul abigunt. Aves nonnullae conjugalem vitam degunt, ità ut mas unus uni maritetur foeminae, amboque proli enutriendae socias operas praestant. Sic Perdices vitâ conjugali gau dent. Columba quoque mas incubandi vices, nidum componendi, pullosque nutriendi subit. In his autem quae conjugio copulantur, plures mares quàm foeminae nascuntur in quibus unus mas pluribus foeminis sufficit, plures foeminae. Aves pleraeque dum dormiunt caput retorquent &sub ala recondunt: pleraeque etiam inter dormiendum unico pedi insistunt, altero sublato, ut calore corporis foveatur Dari in Animalibus instinctus quos vocant naturales vel sola nidificandi ratio in avibus ad fidem faciendam sufficiat. Cùm enim quae ejusdem speciei sunt in remotissimis &longissimè à se invicem disjunctis orbis terrae partibus, ex eadem semper materia nidos construant, eandemque eorum formam perpetuò observent, necesse est ut id vel institutione aut parentum imitatione addiscant, vel instinctu naturae efficiant.