Latin
250.5 to 250.7
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 250.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Gratissimus est in oculorum orbita, in toto rostro, in cruribus pedibúsque puniceus &minium Antiquorum sive Cinnabrium nostrum aemulans rubor. Quae omnia simul juncta; hoc est magnifica totius corporis structura, &ex variis jucundisque coloribus composita symmetria avem oculis nostris exhibent elegantissimam. Non est quidem omnino palmipes ut anates; sed tres pedum digiti tenaci tamen ad medietatem usque membranâ connectuntur, calce sua retrò satis longâ, &ungue forti roboratâ. Paludibus, Lacubus &maritimis ripis hae assident aves; in has volant aquas rapinae inhiantes, &saepe sub has sese mergentes piscando vitam sustentant, ut ex Aucupum nostrorum mihi fide constat. Non est admodum frequens Romae haec avis, quae nonnunquam tamen cum aliis maritimis alitibus venum Tam verò piscosum caro habet saporem foetoremque, ut etiam Felis noexponitur. stra illam sibi projectam aversaretur, nec attingere vellet. Hanc avem Ovidii Mergum esse pluribus probare nititur, quae apud ipsum vide. §. III. Ciconia Americana; Maguari Brasiliensibus Marggrav. Vis est Ciconiae similis figurâ &magnitudine, atque etiam ex parte colore. ColAlum habet pedem longum: Rostrum rectum, acutum, 9 digitos longum; crura longa &nuda ut Ciconia; caudam brevem cum qua alae desinunt. Rostrum in exortu ad medietatem usque ex viridi flavescens; reliqua medietas extrema ex caeruleo cinerea. Oculos habet parvos, argenteos, pupillâ nigrâ, &circa eos cutem cinnabriam, ac similem etiam inferiùs propè exortum rostri, seu inter Rostrum &guttur, quam D d 2 quam more Senembi irascens dependere finit sub gutture.