Latin
LIDII PARAI
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 251
Unproofread scanNot analysed yet
Totum caput, collum &totum corpus albissimis vestitur plumis; ac inferiore parte colli pennae illae albae sunt longiusculae. Cauda autem quoque alba, at superiùs nigris aliquot pennis tegitur Alae in exortu albis teguntur plumis, sed propè dorsum nigris; nigredini autem persplendet viriditas. Crura sunt rubra ut &pedes quos cum Ciconia communes habet. Rostro crepitat ut Ciconia nostras. Caro illius edulis. CAP. III. Ibis Bellonii. Ntea Ibidem nigram (verba sunt Bellonii) pro Haematopode habueramus: