Latin
28.1 to 28.4
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 28.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
AN Rapacibus diurnis solis cutis nuda (quam Falconarii seu Accipitrarii nostri the Seare vocant) basin mandibulae Rostri superioris ultra nares obvestit? 2. An Psittacus solus Rostri mandibulam superiorem moveat? ut affirmat Aldrovandus; annon &Loxia, quae Rostro pariter ad scandendum utitur, aliaeque nonnullae? 3. An aves aliquae ungues &rostra mutent, quod de Aquila fertur? Resp. Quod de Aquila fertur fabulosum esse minimê dubito: nec puto ullam avem aetate rostrum mutare. Quocirca emendanda est metaphrasis illa Anglica Psalmi 103. com. 5. in vulgari sci. Psalmorum versione metrica, quae sic se habet, Like as the Eagle casts her bill, whereby her age reneweth: 1. e. Quemadmodum Aquila rostrum mutat, quo renovatur aetas ejus: Hac enim versione seu paraphrasi multis imperitioribus impositum est, Scripturam hoc tradere existimantibus, cùm nihil tale in textu reperiatur, sed duntaxat. Renovabitur ut Aquilae juventus tua. Quòd autem Rostri uncus in Aquilâ aliisque avibus extremo semo adeò excrescat, ut etiam victum impediat, verum esse non abnuerim. Nam &Cardueli illi annosae, cujus superiùs meminimus, rostrum &ungues singulis septimanis praecidi opus fuit, ut cibum capere possit. 4. Quot Aves in Rostro superiore appendices angulares utrinque obtinent, ut Tinnunculus, Subbuteo, Lanii? 5. Commissura crurum mandibulae inferioris quibus interiùs in rotundum terminatur, quibus in angulum? 6. An oculorum irides avibus ejusdem speciei omnibus ejusdem semper coloris sint? Resp. Differre haud rarò in eadem specie Pullorum &adultiorum irides; interdum etiam maris &foeminae: An verò adultiorum in eodem sexu, inquirendum restat. Ego differre non puto. 7. An quibus ingluvies deest, defectus ille semper suppletur Oesophagi amplitudine, qui (ut diximus) in plerisque hujusmodi immediatè supra ventricusum, in sacculum quendam seu ventriculum liminarem dilatatur. 8. Cum caecum intestinale nihil aliud sit quàm ductus intestinalis contractus, quaeratur, Annon etiam ad caeca intestina vulgò nota, tam in Avibus quam in Quadrupedibus ductus quidam extrinsecus terminetur? Cúmque plurimis avibus appendices perexiguae sint, nec ullum omnino usum adultis praestare videantur, quaeratur in Embryonibus quis earum usus sit? 9. An caecum intestinale semper versùs caudam reflectatur?