Latin
28.5 to 28.7
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 28.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Quibus Appendicum extremitates reflectantur? Quibus Appendices intestinorum striatae? An ab Appendicibus ad Anum intestinum triplo largius? Dextráne an sinistra Appendix brevior esse soleat? 10. An Avibus aliquibus duplex ovorum racemus sit, quemadmodum viviparis foeminis duo ovaria, testes foeminei vulgò dicta, an simplex omnibus? 11. Utrum Aves ova partui vicina retinere possint, si nidi earum non sint parati, aut casu aliquo destruantur; an unquam invitis excidant? 12. An iis quae bina ova pariunt ut Columbis ex altero mas, ex altero foemina semper nascitur? Resp. Frequenter id ità accidere, interdum tamen binos mares, interdum binas foeminas unà excludi. 13. Experimentum fiat, An ova in Anglia artificiali calore excludi possint? 14. Observetur, quinam colores in avibus frequentiores sint, &in quibus partibus; ut v. g. in uropygiis plurimarum Avium idem color est, nimirum Turdi, Passeris &c. 15. Quot caudam motitent? ut Motacillae, Merulae, Tringae &c? Ex mediis duabus caudae pennis, cùm complicatur cauda, altera alteram tegit, h. e. alteri superincumbit; quaere an dextra an sinistra saepius, an utravis prout accidit id faciat? 16. Quot avium generibus plures mares sint, ut Pugnacibus, quot plures foeminae, ut Gallinaceo generi? 17. Quae GRNCITEOLOGII. b). be um nleut, ue Galueu peuits ouus &e Aludes dne ir aos ribus &sepibus, ut maxima avium pars? Quae in aqua, ut Fulicae? Quae humo? Quae arboribus insident? 18. Quae aves se abscondunt aut loca mutant, sive per hyemem, sive per aestatem? 19. Quid fieret de Lusciniis, Cuculis, &c. hyeme; de Turdis pilaribus &c. aestate; si in caveis conclusae diligenter nutrirentur &curarentur? 20.