Latin
308.1 to 308.4
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 308.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Ingluvies magna, è qua Gobium exemimus. Ventriculus pisciculorum ossibus plenus erat. Intestina 20 digitos longa; Appendices brevissimae. Gregatim degunt hae aves, &in insulis marinis litori vicinis nidificant complures unà &pullos educant. In insula Caldey Meridionali Cambriae littori adjacente Spurres eas vocant, communi cum Argentinensibus nomine; &insulam ubi simul nidificant SpurreIsland: alibi Scrayes appellantur, à voce quam edunt ficto nomine: sunt autem improbè clamosae: In Borealibus Terns, unde &Sternae Turnero, dicuntur, quia lacus &stagna majora quae Septentrionalibus Anglis Tarns appellantur, frequentant. Ova pariunt tria quatuórve una vice, quae vel in nuda humo ponunt, vel in nido ex arundinibus constructo. Ova autem Lari maximi cinerei ovis similia sunt, quamvis multò minora. Pulli nigro maculati sunt velut Lari maximi. Volando praedae inhiant, mirâque agilitate viso pisciculo se in aquam ab alto praecipitant &immergunt, eoque arrepto momento avolant. Fluvios etiam à mari procul remotos frequentant, ut v. g. Rhenum circa Argentoratum, ubi à Leon. Baltner captae, descriptae &depictae sunt, sub titulo Ein Speurer; quo autore in glareosis &arenosis ad Rheni ripas nidificant; adeò ut, si fortè eo tempore quo pariunt inundatio contigerit, ova corrumpantur. Avis haec ob alas longas, pedes parvos, caudam forcipatam, volatum continuum, totius denique corporis figuram Hirundo marina, vulgò &quidem meritò nuncupatur. §II. Larus Piscator Aldrov. &Gesner. Ein Fischerlin Leon. Baltner. The lesser SeaSwallow. CEsnerus hanc avem ità describit. Albicare eam aiunt vertice nigro. Minor est LaU ro cinereo; vertice nigro ut Sterna, rostro &cruribus è fuico pallidis: volatûs celerrimi, &dum pisces captat in aquam se mergens, quod Larus cinereus non facit. Leonardus Baltner suam Fischerlin in hunc modum describit, Speürer hoc est Hirundinis marinae species est minima, etiam Merulâ minor. Pennas habet longas, cinereas; Rostrum &pedes croceos; Verticem nigrum: Pronam partem totam albam; caudam pariter albam. Pisciculos praedatur, unde &nomen. Intestina dimidiam ulnam longa. Foeminae maribus minores sunt. Carne sunt bonâ &esculentâ. Icon caudam forcipatam exhibet, rostri mucronem nigrum, Remiges pariter alarum majores nigras.