Latin
308.5 to 308.7
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 308.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Magnitudine praecipuè &rostri ac pedum colore ab Hirundine marina differt. D. Johnson sic breviter eam describit. Alae, cauda &velocitas Hirundinis. Rostrum rubrum; vertex niger; Dorsum &alae cinereae; crura fusca; Cauda furcata, 6 pollices longa. In colore pedum cum Gesnero consentit. Fortè autem pro aetate aut sexu color pedum variat. §. III. Larus niger Gesneri Aldrov. tom. 3. p. 81. Ein Brandvogel seu Meyvogel. Leon. Balt. The Scar-crow. IArus hic niger est rostro, capite, collo, pectore, ventre &dorso, parte superiore saltem (neque enim ex pictura de toto judicare licet,) alis cinereis, ultra caudam extensis; cruribus levi rubore notatis. Circa Argentoratum Meyvogelin, id est, Avis Maii appellatur. Hanc avem Leonardus Baltner sub titulo Brand vogel describit &depingit, &Argentinensibus suis Meyvogel dictam refert, quia Maio mense ad eos advolat. Magnitudine est Merulae, alis longis, parvis &brevibus pedibus, aliquousque fissis; rostro nigro, ut &toto corpore. Gregatim plerunque volant 20 aut 30 simul. Culices aliáque insecta aquatica captant. Carne sunt eduli. Hic est (ut puto quem D. Johnson apud suos [Eboracenses &Dunelmenses) the Scar-crow, id est Corvorum terriculamentum seu Μορμολύκειον dictum ait, &his verbis breviter describit, Homines perquam aversatur. Caput ei, collum, venter nigra; alae cinereae; cauda parum furcata: Pedes minimi, rubri. Mas sub mento maculam habet albam. Larus niger fidipes noster. Irundine marinâ dictâ minor est: Longitudine à summo rostro ad extremam caudam 10 digitorum: Latitudine inter extremitates alarum expansarum 24. Rostrum ab apice ad angulos oris sesquidigitale, acutum, nigrum.