Latin
ORNITHOLOGIA
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 31
Unproofread scanNot analysed yet
Illae colorum respectu in duo genera dividi possunt, nimirum Corvinum, quibus corpus totum unicolor ferè &nigricans &Picis affine, quibus corpus pennis diversicoloribus varium. Insectivorarum in hoc genere unica tantùm est familia nimirum Picorum Martiorum. Rostris brevioribus aut minoribus donatae sunt vel carne alba vel carne nigra. Carne albâ praeditas Gallinaceum genus vocamus. Carne nigra sunt vel majores qui bina duntaxat una vice ova ponunt, ut Columbae, vel minores quae plura duobus ova pariunt, ut Turdi. Aves minores, Aviculae nobis dictae, sunt vel Rostris tenuioribus, vel Rostris crassioribus. Utriusque generis plures sunt species subalternae, quas inferius trademus