Latin
31
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 31-2
Unproofread scanNot analysed yet
cum ad Aviculas ventum fuerit. CAP. IX. Catalogus Avium Britannicarum, tam quae perpetuo inibi manent nec loca mutant, quam quae statis anni temporibus advolant iterumque discedunt, migratoriae dictae. RAPACES DIURNAE. QUILA, quae non solùm praedandi causâ huc interdum advolat, verùm aliquoties Aapud nos nidificat &parit: quotannis (ut aiunt) in excelsis &praeruptis rupibus montis Snowdon, in Cambriae parte Septentrionali. Quin Anno 1668, in sylvosis propè Derwentiam fluvium in Pecco Derbiensi inventus est Aquilae nidus, è bacillis seu virgis ligneis grandioribus compositus, quorum altera extremitas rupis cujusdam eminentiae, altera duabus Betulis innitebatur. Bacillis junci insternebantur; juncis erica; Ericae iterum junci; in quibus jacebat pullus unicus cum unico ovo urino; adjacentibus agno, lepore &tribus Grygalli pullis. Erat autem nidus iste quadratus, duarum ulnarum quaquaversum latitudine, nulla in medio cavitate; verum planus &aequalis. Pullus quem diximus jam ferè adultus erat, &ad volandum idoneus, Accipitris palumbarii figurâ; Dorso Subbuteonis instar nigricante; Anseris propè pondere; tibiis ad pedes usque plumosis, annulo seu zonâ in cauda albâ. Ejusdem speciei hanc fuisse putamus cum illis quas in turre Londinensi enutritas vidimus &sub titulo Chrysaëti candâ annulo albo cinctâ descripsimus. HALIAEETUS seu Ossifraga, the Osprey, qui in fluminibus nostris non rarò pisces praedatur. Hujus generis sunt quae quotannis pariunt in vivario ferarum Whinfeldensi, in agro Westmorlandico; quibus D. Comitissa Penbrochiae curam impendi jubet, nè inquietentur, earumve nidi destruantur. FALCO, the Falcon. In Scotia nidulantur; aiunt &in Angleseia Walliae insula. BUTEO sive Triorches, the common Buzzard. Cuniculis admodum infesta est haec avis. BUTEO APIVORUS sive vespivorus, the Honey Buzzard. Praecedenti persimilis, zonâ cinereâ in alis &cauda transversâ ab eo praecipuè differt. BALBUSARDUS Anglorum, Haliaeetus Aldrov. The Bald Buzzard; by some called the Sea-Eagle. MILVUS AERUGINOSUS Aldrov. The More Buzzard. Hunc D. Johnson Balbusardam vocat, colore Aquilino, fronte alba. MILVUS, the Kite or Glead. Nota hujus characteristica quâ ab aliis Rapacium speciebus primo statim aspectu discernitur, est cauda forcipata. PYGARGUS Accipiter, Subbuteo Turneri, the Ringtail, cujus mas the Henharrier dicitur, à laniandis gallinis, qui (verba sunt Turneri) humi sedentes aves in agris, &gallinas in oppidis repentè adoritur, &praedâ frustratus tacitus discedit, nec unquam secundum facit insultum, per humum volans omnium maximè. Gesnerus hunc Circum esse suspicatur. AC CIPITER FRINGILARIUS, Recentiorum Nisus &Sparverius. The SparrowHawk. Hujus mas the Musket, nomine Gallico dicitur. Columbas praedatur &vastat mirum in modum, nimis apud nos frequens. SUBBUTEO Bellonii &Aldrov.