Latin
312.1 to 312.4
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 312.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Sin verò à me quaeras, quem ergo in usumsternum subintrat &reflectitur hunc in modum aspera arteria? Me quidem non penitus assequi ingenuè fateor: possunt tamen aliae ejus rei rationes assignari, ut v. g. quam Aldrovandus primam adducit t. 3. p. 19. Ut cùm aliquando horae ferè dimidiae spatio, toto capite &collo pronis, vado alimoniam hausturus immergitur, pedibus in altum elatis coeloque obversis, ex ea arteriae, quae pectoris dictae vaginae inclusa est, portione tanquam ex condo promo spiritus, quantum satis est tam diuturnae urinationi, suppeditari possit. 2. Deinde ad vocis vim &vehementiam augendam haud dubiè facit hujusmodi structura. Cygnum enim ferum vocem vehementem edere, &quae è longinquo audiatur, vel ipsum nomen Anglicum, CHooper Jà clamore &vociferatione inditum, arguit. Hinc liquet quàm incertae plerunque sint &fallaces argumentationes à causa finaliQuamvis enim natura, ordinaria Dei ministra, semper agat ob aliquem finem, nos tamen persaepe latet quisnam ille sit, nec rarò evenit, ut longè diversus sit ab eo quem nobis imaginamur, utque fallamur etiam cùm eum certissimè tenere credimus, nec alium esse posse opinamur quàm quem nobis praesumpsimus. Quocirca pluris facio quae allegat testimonia, ut Frederici Pendasii, qui se Cygnos frequenter cantantes suaviter in lacu Mantuano cymbâ vectum audivisse asseruit. Quod verò scribit Georgium Braun testari, Cygnos propè Londinum in mari agminatim laeto occursu &festivis cantibus subeuntes classes excipere, proculdubio est falsissimum: cùm nobis nihil tale unquam auditum sit. Aldrovando nuperrimè astipulatur Olaus Wormius Musaei sui lab. 3. cap. 19. adductis etiam testimoniis aliquot familiarium suorum, qui semetipsos Cygnos cantantes audivisse professi sunt. Erat, inquit in familia mea Juvenis honestissimus, D. Joannes Rostorphius S. S. Theologiae studiosus, Norwagus natione; hic bona fide, interposito juramento, sanctè affirmavit, se in tractu Nidrosiano, ad littus maris summo mane, insolitum ac suavissimum audivisse murmur, sibilis ac sonis jucundissimis permistum; quod unde aut quo pacto excitaretur cùm ignoraret, siquidem neminem vidit hujus modulationis autorem, undique circumspiciens, &jugum promontorii cujusdam scandens, vidit Cygnorum multitudinem infinitam, in sinu maris vicino conglomeratam, harmoniam hanc modulantem, quâ suaviorem in vita nunquam audivit. Ab Illandis quibusdam meis discipulis percepi, nihil hac harmonia apud ipsos frequentius iis in locis ubi Cygni sunt.