Latin
312.5 to 312.6
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 312.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Quod ideo adduco, ut praestantissimorum autorum de hac Cygnea cantione non vanam esse relationem vel modernis experimentis comprobari constet. Hactenus Wormius. Judicent autem Lectores, an testes idonei sint. Avis haec à nemine hactenus, quod sciam, descripta est. CAP. II. §. I. De Ansere domestico. Omesticus Cygno minor est, Anate major: saginatus etiam libras decem pendet. Longitudo ejus à summo rostro ad imos pedes 37? digitorum, ad ultimam caudam 35/; Alarum expansarum latitudo 605. Rostrum ab apice ad angulos rictûs 2 1/2 longum, ad oculos 3 5. Cauda 63 digitos longa, 18 pennis componitur, extremis brevissimis, reliquis sensim longioribus ad medias usque, quae longissimae sunt. Color in his ut in reliquis avibus domesticis varius, vel fuscus sci. vel cinereus, vel albus, vel ex fusco &albo versicolor. Rostrum &pedes in junioribus lutei, in adultis plerunque rubri. Remiges alarum pennae 27. Cùm irascitur sibilum edit serpentis instar. Est autem admodum longaevus. Narravit nobis amicus quidam noster fide dignissimus patrem suum Anserem habuisse 80 annos natum, qui prae senectute nihilo imbecillior aut languidior redditus, etiam alios 80 annos super victurus videbatur, ni ob malitiam &feraciam quâ in juniores saeviebat, eum occidere coactus fuisset; Verùm de Ansere ave ubique gentium notissima plus satis. Non debeo tamen reticere, stercus ejus ad icterum remedium esse praestantissimum. Anser ferus. The common wild Goose.