Latin
SECTIO TERTIA
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 313.8
Unproofread scanNot analysed yet
In aliis quidem animalibus minora &imperfectiora, ut V. g. insecta pleraque &in quadrupedibus ranae, vel sponte interdum vel ex seminibus &principiis alienis oriri vulgo creditum est. At animalia majora &in suo genere perfecta, qualia sunt in volucribus Anseres hoc modo produci, nemo unquam Philosophus admisit. Deinde testas illas ex quibus Anseres hasce mirâ metamorphosi prodire asserunt, balani marini speciem esse, atque sui generis animal nec in aliud transmutabile intus continere certissimum est; qua de re consulas velim doctissimum Fabium Columnam.