Latin
313.4 to 313.7
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 313.4-7
Unproofread scanNot analysed yet
Maritima Lancastriae frequentat hyberno tempore. Haec est quam describit Bellonius sub titulo Cravant seu Ore Nonnette, quam alicubi putat esse veterum Chenalopecem. Videsis descriptionem Bellonianam apud Aldrovandum Ornithol. tom. 3. pag. 166. quae nostrae avi exactè congruit. Brentham &Berniclam aliquando sexu tantùm non specie differre existimavimus; at consideratis postea diligentiùs utriusque exuviis, sententiam mutavimus; sunt enim insignes notae quibus distinguantur, ut descriptiones conferenti patebit. Nam in hac mentum &maxillae albent; in illa caput totum &collum superius atra sunt: in hac reliquum colli nigricat, in illa habetur ad latera colli utrinque litura transversa alba, quae duae simul torquem mentiuntur. Praeterea haec illâ major nobis visa est, &pulchrior multo, nam colores illi fusco-cinereus &niger alternatim in dorso &supina alarum facie dispositi &ad pennas transversi venustissimam speciem exhibent. Haec etiam videtur esse Brenta seu Bernicla Gesueri, quamvis descriptio ipsius non satis exacta sit. Fortè etiam Anser arboreus seu Baumgansa ejusdem fuerit, quamvis ille eas aves diversas faciat: Hunc autem ex intuitu picturae minùs diligenter (ut videtur) delineatae descripsit. Quae de harum avium origine &ortu traduntur, quod sci. vel è putri ligno v. g. malis, costis, trabibus aut asseribus vetustarum navium in Oceano carie exesis &putrescentibus nascantur, vel ex fructibus in mare ex arboribus deciduis, vel ex conchis quibusdam marinis, quarum icones Lobelius, Gerardus aliíque ediderunt, videri posiunt apud Aldrovandum, Sennertum in hypomnematis, Michaelem Meyerum, qui integrum etiam librum de volucri arborea conscripsit, aliósque plurimos; mihi certè ea omnia falsa &fabulosa esse persuasissimum est. Nec desunt argumenta quae veritatis studiosos in nostram sententiam facilè inducant, imo vel invitos compellant, &contra sentientes convincant In toto sci. avium genere (excepta Phoenice, cujus origo quae fertur fabulosa est) aequivocae aut spontaneae generationis exemplum non datur.