Latin
32
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 32
Unproofread scanNot analysed yet
qui ab insectandis Alaudis, quibus praecipuè infestus est, Accipiter Alaudarius à D. Johnson non immerito dictus est. TINNUNCULUS seu Cenchris, the Kestrel Stannel or Stongall, &alicubi the Windhover, quòd aerem quasi ventilat, alas motitando. Germani quoque Wannenwaeher vocant, quòd alis evannet auras seu ventum. LANIUS CINEREUS MAJOR, the greater Butcher-bird or Mattagess, &in Pecco Derbiensi Germanico nomine Werangel. Hunc Accipitrarii nostri interdum ad aucupium avicularum instituunt. Excelso alicui ramo insidens vocem absonam edit, cujus novitate aviculae allectae advolantes, praeda ei fiunt. LANIUS MINOR cinereo-ruffus, the Wood-chat, Eboracensibus &Dunelmensibus D. Johnson. LANIUS minor rubescens; cui nullum, quod scimus, nomen Anglicum impositum est. Est autem Laniorum omnium commune barbulas habere seu setas nigricantes circa rostrum. CUCULUS, the Cuckow. Rostro &unguibus est minoribus &debilioribus quàm caeterae rapaces. Avium ova sorbere dicitur, aut pullos duntaxat tenellos necdum nido egressos praedari; ideóque exactâ aestate, cùm hujusmodi victus ei non amplius suppetit, torpere &obdormire creditur.