Latin
328.5 to 328.6
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 328.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Sequentium pinnulae exteriores cinereae, interiores ad scapum nigrae. Tegetes primariae quae secundae Remigum decadi incumbunt apices habent colore leonato seu pulchrè ruffo insignes. Plumae longiores femora obtegentes lineis alternis albis nigrisque pulchrè variegantur, infra quas plumago lutea. Caudae pennae 16 cinereae, exceptis marginibus exterioribus albidis. Mediae duae pennae in mucrones tenues &praelongas excurrunt, suntque reliquis 25 digitis productiores, unde &Avis ipsa Phasianus marinus nostratibus dicitur. Pedes cinerei sunt aut plumbei, circa articulos obscuriores. Labyrinthus parvus; cystis fellea magna. Foemina Anati vulgari foeminae colore similis est; pulchrior tamen &saturatioribus pulvereo &albo coloribus variegata. Pennae alarum satìs respondent mari nisi quòd colores maligniores sunt minúsque vividi. Venter rufescit mediis plumarum singularum partibus nigris. Mentum ex ruffoalbum. Dorsum ex nigro fuscum lineis &arePectus sordidè album: infimus venter adhuc sordiolis transversis albo-ruffis. dior. Longitudine mediarum caudae pennarum avis haec ab omnibus aliis sui generis velut nota characteristicâ distinguitur. Avem Aldrovando descriptam Ornithol. lib. 19. cap. 40.