Latin
329
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 329
Unproofread scanNot analysed yet
sub titulo Anatis mediae hujus specie foeminam esse suspicor caudâ mutilam, aut marem juniorem: verùm notae nonnullae reclamant. §. VIII. Anas caudacuta Istandica Havelda ipsis dicta Worm: Mus. p. 304. Inor est Anate Platyrhyncho Schellent dicto Gesnero. A vertice ad uropygium longitudine est pedis unius cum tribus unciis. Caput parvum, compressum, plumis circa oculos albis, in vertice nigris ad cinereum inclinantibus. Ejusdem coloris collum. Dorsum, intermisto colore gilvo, nigricat in uropygium usque, quod ex albis &nigricantibus mistum est. Ex uropygii extremitate emergunt pennae quatuor, acutae, nigrae, quarum duae novem uncias longae, duae reliquae, ejusdem coloris &figurae, tertiam saltem partem longitudinis priorum attingunt. Supina parte collum &venter ad medium usque nigricat: reliquum albicat, cum lateribus quae alae tegunt. Alae prona parte plumis teguntur nigris, purpurascentibus, supinâ cinereis. Rostrum instar Anatis vulgaris latum, dentatum, in apice seu extremitate, ut &parte capiti vicina, nigrum, intermedia eleganter miniatum: parvum est &corpori proportionatum. Pedes brunnei coloris, unguibus &intermediâ membranâ digitorum nigris. Quartus digitus, qui posterior &instar calcaris est, latam habet annexam nigram membranam. p. IX. Querquedula secunda Aldrov. p. 209. A Teale. AInima est in Anatino genere, 12 tantùm uncias pendet: à summo rostro ad exLVI tremos digitos commensurata, 15 digitos extenditur. Rostrum latum, nigrum, in extremo sursum nonnihil reflexum. Oculorum irides ex albo avellaneae. Nares figurae ovalis. Caput summum, gula &superior pars colli ruffa seu spadicea. Ab oculis utrinque ad occiput ductus obscurè viridis, serici instar splendens excurrit. Ductus hosce sub occipitio macula nigra intercedit. Sub oculis linea alba ruffum colorem à viridi separat. Quae collum inferius, principium dorsi &latera sub alis vestiunt transversis lineolis nigris &albis alternis undulatis, perbellè pinguntur. Prolobi regio in nonnullis flavescit maculis nigris velut squamis pulcherrimè picta. Pectus sordidè albicat seu canescit, ut &venter. Sub uropygio macula nigra flavicante colore cincta. Remiges pennae in utravis ala circiter 25. Harum extimae decem fuscae, succedentium quinque apices albent, sub albo exterior pennae tela nigricat; in 161- viror incipit, totumque spatium quod in jam dictis nigrum fuit occupat. Vigesimae primae limbus exterior nigricat cum aliqua flavedine ad margines. Nigrarum tegetes apicibus albent, quae virides vestiunt ex ruffo flavescunt, aliàs alae ubique fuscae. Cauda 16 pennis constat, brevibus, fuscis. Pedes pallidè fusci, membrana digitos connectens nigricat. Digitus intimus minimus: Posticus membranâ non augetur. Aspera arteria Labyrintho donatur, quem in foemina non inveni. Foemina à mare eodem ferè modo differt quo Boschas foemina à suo. Neque enim caput rubore viroréque insigne est, neque uropygium maculâ nigrâ: neque dorsi pennae lineolis albis &fuscis alternis variegantur. Avis haec ob carnis praestantiam &saporem gratissimum in anatino genere jure merito primas sibi vendicat. Querquedula prima Aldrov. p. 205 Garganey Mediolani. Kernel Argentoratensis Gesneri, Aldrov 210. Agnitudine Querquedulam vulgarem tantillo superat. Longitudo à summo rostro ad imos pedes 17 digitorum.