Latin
339.1 to 339.5
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 339.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Reliqua verò eadem quae aquaticis est natura, &similis alteri Heatototl, quae anate domestica paulò minor est, rostro atro tenui, obrotundo, ac propè extrema contorto, plumis infernè candidis, supernè verò juxta femora fulvis. Alae sunt subtus cinereae, supernè verò fuscae, nigrae atque albae. Caput est nigrum cristatúmque, sed ab occipitio taeniae albae utrinque procedunt ad oculos, qui atri sunt &lutea constant iri; cum caetera sunt similes avibus incolentibus paludes. De avibus torquatis, Achalalactli &Amalozque. QUus quoque torques argenteus honestat Achalalactli seu avem piscium vibratricem. Alii vocant Michalalactli. Columbina est magnitudine &forma, rostro nigro acuminato, tres digitos longo, &pro corporis proportione crasso. Caput cristâ ornatur è colore cyaneo in nigrum tendente, longâque. Venter candidis tegitur plumis, &collum torque candenti insignitur. Alae infernae albescunt, sed postremis partibus videntur fuscae, &candicantibus maculis interstinctae, supernè verò sicut reliquum corpus sunt cyaneae, extremis partibus nigrae, &albis undique respersae maculis. Cauda partim nigra, partim cyanea est, sed maculis albis per intervalla quoque variata. Crura rubea sunt: pedes divisi in digitos, in atros ungues desinentes: oculi nigri, &iris candescens. Advena avis est huic Mexicanae regioni, versaturque juxta fontes &flumina, pisciculis &aliis aquatilibus victitans; edulis, sed reliquarum avium palustrium sapore atque nutrimento. Neque exiguus decor est Amalozque, seu avi rubescentis colli. Palustris ea est, nostrati turturi magnitudine par, cruribus pedibusque in digitos fissis, atque ex albo rubescentibus, nigris unguibus: rostro medio circiter s fortè palmo) longo, exili &nigro; atris oculis &iride rubra: pectoris, ventris &alarum inferna alba sunt, sed cauda, quae mediocrem magnitudinem nanciscitur, fulvo &nigro colore est inspersa: at collum pectúsque torques bini, minimi ferè digiti distantes intervallo, nigrique cingunt, quorum anterior undiquaque circuit, posterior superna deficit ac disparet parte. Ex utroque latere maculae binae candentes pari amplitudine, supra oculum versùs collum, illud fere attingentes discurrunt. Superna corporis adeóque ipsa cauda albo, nigro fulvóque sunt colore; alae verò desuper fulvo &fusco. Indigena est avis, lacûs Mexicani alumna, ac veris tempore educans sobolem. Estur caro, quae eodem quo caeterarum aquaticarum est nutrimento. Vescitur ipsa culicibus, pisciculisque &vermibus lacustribus: vehementiùs perstrepit quam pro corporis ratione, nec tamen potest garrulis avibus adnumerari. De Pico salutifero, Tleuquecholtototi. Obilis est à dolore capitis levando Tleuquecholtototi seu avis capiti Plateae similis.