Latin
339.6 to 339.7
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 339.6-7
Unproofread scanNot analysed yet
Merulâ major est, rostro longo nigróque, sed infernâ parte longè breviori; vertice at paenè toto collo desuper rubeo, infernis partibus omninò cinereis; alis vero &dorso nigris, sed albis transversisque lineis variatis. Degit Pavatlanicis agris provinciae Totonacapae. Pici species est arbores perforans, cujus capitis plumae rubescentes applicatae &conglutinatae capitis feruntur curare dolorem; sive in eam sententiam venerint, quòd vertici avis adhaereant, sive id ità se habere experimento aliquo deprehenderint. De Pico imbrifaeto. DIci quoque genus quatotoni, Upupae magnitudine, &nigro fuscóque colore variatum. Rostrum quo excavat arbores perforatque tres digitos longum est, firmum &candens &infernè brevius. Caput est parvum, ac rubris contectum plumis, cristâ quoque rubrâ insignitum, ac 3 uncias longâ sed supernâ parte nigrâ. Alterutro colli latere fascia candida descendit ad usque circiter pectus. Crura pedésque livida sunt. Vivit non longè à mari Australi. Nidificat in arboribus excelsis: vescitur cicadis, tlaolli &vermiculis: imbrium tempore educat, hoc est, à mense Maio usque ad Septembrem: edulis tamen non est, nec alium (quod acceperim) praestat usum.