Latin
343.1 to 343.4
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 343.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Color VE illustris variegatione: pectore fulvus, crure pallidus, ungue niger, ventre permixtus notis candidis &atris, subtus alas candidus &cinereus, super fulvus, niger, paulò post cinereus, infectus atris maculis: Sub finem conspersus albis notis, caudâ subtus niger &candidus, super fulvo nigrore maculatus. Caput nigrum est, fasciâ cinctum cinereâ: rostrum parvum, cinereum supernè atque infernè; sed supernè juxta exortum lineâ ambitur luteâ. Oculi nigri sunt &palpebrae pallentes. Quovis coelo gaudet, montana colit, &veris tempore educat sobolem. Ita convolvit huc &illuc caput, contorto in varias partes collo, ut eodem situ immota perstans cuncta circumspiciat. Est &alia ejusdem avis species, quibusdam distans colorum varietatibus: capite siquidem fulvo &cinereo est, collo partim nigro, ac partim candescente. Sunt qui Loceto vocant. De Pauxi. IAnc eandem esse puto cum Mitu Marggravii, cúmque ave montana seu Tepetotot! superius posita: tota diversitas est, in crista, cujus loco haec avis tumorem quendam habet ad rostri radicem, piri formâ, lapidis duritiâ, &caeruleo colore qualis esse solet lapidis cyanei aut vocati turcoidis: alibi ait tumorem hunc lapidem dictum licet non nimis durus sit ovo similem aut majorem ferrugineum. De Picicitli. DArvula avis Picicitli dicitur, post imbres apparet, ignobilitate quadam originis nobilis. Neseiunt adhuc Tetzcoquenses ubi faetificet. Muta est. Educat domi: brevi perit. Palato &stomacho est acceptabilis. Cinerea tota est, nisi capite &collo, quorum utrumque nigrum: solùm oculos nigros candens ambit macula. De Ave Polyglotta. Idi, audivi, miratus sum aviculam Matritum allatam, totius melodiae reginam, cujuscunque vocis arbitram. Indi à concentu multiplici Cencontlatolli, seu quadringentas linguas vocant. Sturnum non superat: subtus albescit, superiore parte fusca, pullis &candentibus intermixtis pennis, maximè ad caudam &caput, quod imagine quadam coronae argenteae redimitur. In caveis ad blanditias auditûs, ad ostentum &miraculum naturae asservatur. Vincit omnes aves suavitate &arbitrio gutturis; nullius non imitatur, nullius non superat. Philomelae longissimè praestat.