Latin
343.5 to 343.6
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 343.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Fateor diu me tenuisse. Contenta est quovis cibo: calidas amat regiones, temperatas tolerat. Huic similis est Tzaupan. Aliqui suspicantur foeminam esse ejusdem speciei, paribus magnitudine, cantu, formâ, nisi quòd plumae infernae albae sunt, cinereae &nigrae; supernae pullae, nigrae, albae. De Noctua canora. CHicuatli seu noctua nostratem Rusticulam exaequat. Rostro est longo, tenui &pullo; ac taeniis juxta utrumque oculum luteis &incurvis. Inferiora corporis iris lutea, ac nigri pallida sunt, nigris quibusdam plumis circa collum intersertis: oculi: caetera ex fulvo, fusco &cinereo permixta. In montibus versatur: humipeta est, &in vimineum alteriúsve materiei conjecta carcerem haud vulgariter garrit. Alitur facili opera: nam Tlaolitio pane, vermiculis, aliisque hisce similibus vesci consuevit. Calidis frigidisque regionibus capitur, pinguéque &non omnino aspernandum praebet alimentum. Sunt qui Chiquatototi vocent, à noctua quoniam non minùs est quàm illa auguralis. TPBENBIS. De Xomotl. ROn solùm ovibus &quadrupedibus protectionem nuditatis nostrae debemus: pennas etiam Xomoti intexebant Indi suis vestibus. Palmipes est haec avis, dorso &alis desuper nigris, pectore fusco; cristatam iracundia facit.