Latin
54.5 to 54.7
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 54.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Verùm Bellonius, Gesnerus aliíque è recentioribus eas vivas volucres insectari, agnos, haedos, lepores, hinnulos, &c. rapere affirmant. 6. Collum ferè implume habere. Bellonius asserit inter reliquas Rapaces atque recurvis unguibus praeditas aves solos Vultures turmatim volare, quorum magnas turmas &in singulis non pauciores quinquagenis observavit cùm è Cairo in montem Sinai proficisceretur. Hinc falsitatis arguitur observatum illud Aristotelis, Tαμψωνύχων οὐδὲν ἀγολαῖον. 7. Quòd crura tota ad pedes usque plumosa sint, quâ notâ eos ab aliis raptu viventibus distingui existimat Bellonius. Verùm id nec omnibus Vulturibus commune est, nec vulturino generi proprium, cùm &Aquilis quibusdam competat. 8. Quòd sub gutture spatium habeat palmi latitudine non tam plumis quàm pilis, qui vitulinis simillimi sunt vestitum. Hoc verum esse comperimus in Vulture quem in ornithotrophio Regio in vivario S. Jacobi dicto enutritum vidimus. 9. Ingluvies ante ventrem velut sacculus propendeat; quod in Gypaëto dicto Venetiis observavimus. 10. Marem foemina praeter morem aliarum rapacium, magnitudine non superat. 11. Alarum incumbens corpori pars leni tota vellere, quod soli inter rapaces peculiare, integitur. Quae de Vulturum generatione traduntur, Quòd sci. mares inter eos non reperiantur. Quòd foeminae vento impleantur, nec ova sed vivos pullos pariant, &c. frivola omnino sunt &falsa, vix memoratu nedum refutatu digna. Ex notis hactenus recensitis, maximê propria &Vulturis characteristica mihi esse videtur, Collum implume habere. Duo certè illi quos solos nobis hactenus videre contigit, non colla tantùm sed &capita plumis destituta, &molli duntaxat brevique lanugine albâ intecta habuêre. CAP. V. De Vulturibus in specie. Vultur cineEx Vulturum species è Bellonio &Gesnero proponit Aldrovandus; viz. 1. Cireus. nereum. 2. Nigrum, de quibus inquit, mirari se, cur cùm tantam facilitatem opVultur niger.