Latin
55.1 to 55.4
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 55.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Oportunitatemque diversos videndi &habendi sibi oblatam jactet Bellonius, ipse tamen nullam neque cinerei neque nigri integram descriptionem adhibeat, nihilque praeter nudam iconem ponat: quae nec ipsa his quae in universum de Vulturibus dicit, nempe quòd omnes cruribus totis hirsuti sunt ad pedes usque, &hâc notâ ab Aquilis differant, respondeat, ipsa nudis planè tibiis depicta. 3. Baeticum, quem Bellonius sic describit, Aquilâ paulò minor est, atque pennas Vultur Baeticus. colli, dorsi, ventris totiúsque adeò corporis Baetico colore seu castaneo tinctas habet, Descriptio. atque hinc à nigro differt. Alarum verò majores &caudae pennae ejusdem cujus ni gri sunt coloris. Utrique caudâ sunt brevi alarum longissimarum respectu. Hae quidem ut caeteris rapacibus in alis naturam ac constitutionem minimè sequuntur, sed potiùs ut Picis viridibus Gallis dictis id est, Martiis, reperiuntur ut plurimum extremis cuspidibus mutilae ac distractae. Quod indicio est has eos atterere rupium saxis, in quibus degunt ac nidum construunt. Vultures Baetici seu albi conspectu rariores sunt quàm nigri, &hoc peculiare habent, quod plumae verticis ipsis breviculae sunt ac curtae admodum, si Aquilis comparentur, quae causa est cur calvos esse eos quidam sunt opinati. Crura obtinent brevia, plumis undique contecta ad superiorem usque digitorum partem. Quae nota quidem peculiaris est, nec cuiquam caeterarum rapacium aduncarum competens praeterquam nocturnis. Baeticis his plumae colli admodum angustae ac longiusculae sunt, quales Gallis gallinaceis &sturnis è collo propendent, si reliquis quae Dorsum, latera, necnon alarum sinus operiunt comparentur, quae exiguae sunt &latiusculae instar squamarum. Eae verò quae dorsum, ventriculum, ventrem &uropygii radicem vestiunt ruffae apparent in Baetico Vulture, in nigro verò nigrae, sed in utroque latae satis. 4. Leporarium Germanis à Leporum raptu dictum, de quo Gesnerus in hunc moVultur Lepodum scribit. Pectore non ità fulvo est ac aureus noster, magnitudine inferior. Ico- rarius.