Latin
81.5 to 81.6
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 81.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Caput leucophaeum seu ex ruffo cinereum ut in Turdis. Dorsum subruffum, lineis semicircularibus nigris ad extremitates ferè plumularum singularum varium. Quae caudam proximè tegunt longiores sunt, &intensiùs rubent, semicircularibus tamen lineis insigniuntur. Gula &pectus semicirculis nigris pulchrè variegantur, lyngis ferè in modum. Venter albet. Remiges alarum fuscae; corpori tamen proximae &minores tegetum ordines margines habent subruffos. Cauda ex ruffo nigricat. Extimae ejus pennae exterioribus ad nervum pinnulis totis albent: quatuor utrinque proximarum apices albi: mediae duae ruffae. Rostrum inferius ab angulò ad medium ferè albet. Lanius an minor primus Alcrov. ? IUic macula alba in scapulis; extimarum novem remigum fundi albi: supra rostrum macula transversa nigra: Caput dilutè ruffum: Dorsum primo ruffum, deinde cinereum: Uropygium album: Sub gula lineae transversae fuscae; aliàs prona facies ex fusco albicat. Huic similem &ipse LJ. R.] Florentiae descripsi, in eo saltem diversum, quòd caput &collum intensiùs ruffa fuerant, &non dilutè tantùm. Aliam etiam huic simillimam ad Rheni ripas occisam descripsit D. Willugl by, cui vertex pulcherrimè rufescebat.