Latin
82.1 to 82.4
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 82.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Caudam linea seu spatium album paraboliforme cingebat, spatio medio seu areâ interiore nigrâ. Remiges undecim exteriores à fundis ad medias ferè partes albae: Pedes &ungues nigri. In omnibus quas ego descripsi hujus generis avibus primorum novem remigum fundi fuere albi. Hujus generis aves coloribus plurimum variant, adeò ut an supra scriptae specie differant an aetate aut sexu solùm, mihi nondum liquidò constat: suspicor tamen eas specie differre. Lanii ergo minores dividi possunt in eos qui lineam nigram in utraque maxilla per oculos ductum obtinent, quíque eâ carent. Qui lineam hanc habent, subdividi possunt in eos qui notam albam utrinque ad scapulas obtinent, quique eâ carent. Prior species Lanius minor lineis albis &nigris semicircularibus variegatus dici potest; Secunda, Lanius minor ruffus; Tertia, Lanius minor cinereus. CAP. XII. De Manucodiata sive Ave Paradisi in genere. Anucodiatas pedibus carere, non tantùm vulgo persuasum fuit, verùm etiam summi viri, in quibus Aldrovandus ipse, Avibus siccatis earúmve exuviis pedibus mutilis, ex Indiis in Europam advectis decepti, non ita pridem crediderunt: imò Aldrovandus non veretur Antonium Pigafetam, qui primus hujus avis notitiam Europaeis hominibus dederit mendacii arguere, quòd contrarium tradiderit. Hoc errore admisso, reliqua quae inde consequi videbantur otiosorum hominum figmenta haud difficulter fidem impetrârunt, eas sci. coelesti rore vivere, perpetuum volatum exercere, nec nisi alis in sublimi expansis requiescere, nec unquam vivas capi, sed cùm mortui in terram decidant; dari in masculorum dorso cavitatem quandam, in qua femellae, quibus venter etiam cavus sit, ova sua deponant, atque ita utriusque cavitatis auxilio ea incubari. Quae omnia fabulosa &falsa esse oculatis testibus, &integris avibus allatis abunde constat. Ipse (inquit Joannes de Laet) Manucodiatas duas habeo diversae speciei, &plurimas alias vidi, quae omnes pedes habebant &quidem pro corporis mole satis grandes, &robusta admodum crura.